Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS VIII DE POTESTATE REGIMINIS (Cann. 129 – 144)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VIII DE POTESTATE REGIMINIS (Cann. 129144)
 
Can. 129 - § 1. Potestatis regiminis, quae quidem ex divina institutione est in Ecclesia et 
etiam potestas iurisdictionis vocatur, ad normam praescriptorum iuris, habilis sunt qui ordine 
sacro sunt insigniti
§ 2. In exercitio eiusdem potestatis, christifideles laici ad normam iuris cooperari possunt.
 
Can. 130 - Potestas regiminis de se exercetur pro foro externo, quandoque tamen pro solo 
foro interno, ita quidem ut effectus quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, 
in hoc foro non recognoscantur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure statuatur.
 
Can. 131 - § 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; 
delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur
§ 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria
§ 3. Ei qui delegatum se asserit, onus probandae delegationis incumbit.
Can. 132 - § 1. Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate delegata
§ 2. Attamen nisi in eius concessione aliud expresse caveatur aut electa sit industria 
personae, facultas habitualis Ordinario concessa non perimitur resoluto iure Ordinarii cui 
concessa est, etiamsi ipse eam exsequi coeperit, sed transit ad quemvis Ordinarium qui ipsi 
in regimine succedit.
 
Can. 133 - § 1. Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, 
nihil agit
§ 2. Fines sui mandati excercere non intellegitur delegatus qui aliomodo ac in mandato 
determinatur, ea peragit ad quae delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad validitatem 
fuerit praescriptus.
 
Can. 134 - § 1. Nomine Ordinarii in iure intelleguntur, praeter Romanum Pontificem, 
Episcopi dioecesani aliique qui, etsi ad interim tantum, praepositi sunt alicui Ecclesiae 
particulari vel communitati eidem aequiparatae ad normam can. 368, necnon qui in iisdem 
generali gaudent potestate exsecutiva ordinaria, nempe Vicarii generales et episcopales; 
itemque, pro suis sodalibus, Superiores maiores clericalium institutorum religiosorum iuris 
pontificii et clericalium societatum vitae apostolicae iuris pontificii, qui ordinaria saltem 
potestate exsecutiva pollent. 
§ 2. Nomine Ordinarii loci intelleguntur omnes qui in § 1 recensentur, exceptis Superioribus 
institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae
§ 3. Quae in canonibus nominatim Episcopo dioecesano, in ambitu potestatis exsecutivae 
tribuuntur, intelleguntur competere dumtaxat Episcopo dioecesano aliisque ipsi in can. 381, 
§ 2 aequiparatis, exclusis Vicario generali et episcopali, nisi de speciali mandato.
 
Can. 135 - § 1. Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem
§ 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto, et ea qua in Ecclesia gaudet 
legislator infra auctoritatem supremam, valide delegari nequit, nisi aliud iure explicite 
caveatur; a legislatore inferiore lex iuri superiori contraria valide ferri nequit
§ 3. Potestas iudicialis, qua gaudent iudices aut collegia iudicialia, exercenda est modo iure 
praescripto, et delegari nequit, nisi ad actus cuivis decreto aut sententia praeparatorios 
perficiendos
§ 4. Ad potestatis exsecutivae exercitium quod attinet, serventur praescripta canonum qui 
sequuntur.
 
Can. 136 - Potestatem exsecutivam aliquis, licet extra territorium exsistens, exercere valet in 
subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliud ex rei natura aut ex iuris praescripto constet; 
in peregrinos in territorio actu degentes, si agatur defavoribus concedendis aut de 
exsecutioni mandandis sive legibus universalibus sive legibus particularibus, quibus ipsi ad 
normam can. 13, § 2, n. 2 tenentur.
 
Can. 137 - § 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest tum ad actum tum ad 
universitatem casuum, nisi aliud iure expresse caveatur
§ 2. Potestas exsecutiva ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum sive 
ad universitatem casuum, nisi electa fuerit industria personae aut subdelegatio fuerit expresse 
prohibita
§ 3. Potestas exsecutiva delegata ab alia auctoritate potestatem ordinariam habente, si ad 
universitatem casuum delegata sit, in singulis tantum casibus subdelegari potest; si vero ad 
actum aut ad actus determinatos delegata sit, subdelegari nequit, nisi de expressa delegantis 
concessione
§ 4. Nulla potestas subdelegata iterum subdelegari potest, nisi id expresse a delegante 
concessum fuerit.
 
Can. 138 - Potestas exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum 
delegata, late interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen delegata potestas est, 
ea quoque intelleguntur concessa sine quibus eadem potestas exerceri nequit.
 
Can. 139 - § 1. Nisi aliud iure statuatur, eo quod quis aliquam auctoritatem, etiam 
superiorem, competentem adeat, non suspenditur alius auctoritatis competentis exsecutiva 
potestas, sive haec ordinaria est sive delegata
§ 2. Causae tamen ad superiorem auctoritatem delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi 
urgetique causa; quo in casu statim superiorem de re moneat.
 
Can. 140 - § 1. Pluribus in solidum ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium 
tractare inchoaverit alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus fuerit aut in 
negotio peragendo ulterius procedere noluerit
§ 2. Pluribus collegialiter ad negotium agendum delegatis, omnes procedere debent ad 
normam can. 119, nisi in mandato aliud cautum sit
§ 3. Potestas exsecutiva pluribus delegata, praesumitur iisdem delegata in solidum.
 
Can. 141 - Pluribus successive delegatis, ille negotium expediat, cuius mandatum anterius 
est, nec postea revocatum fuit.
 
Can. 142 - § 1. Potestas delegata extinguiturexpleto mandato; elapso tempore vel 
exhausto numero casuum pro quibus concessa fuit; cessante causa finali delegationis; 
revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti 
significata et eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi id ex appositis clausulis 
appareat
§ 2. Actus tamen ex potestate delegat, quae exercetur pro solo foro interno, per 
inadvertentiam positus, elapso concessionis tempore, validus est.
 
Can. 143 - § 1. Potestas ordinaria extinguitur amisso officio cui adnectitur
§ 2. Nisi aliud iure caveatur, suspenditur potestas ordinaria, si contra privationem vel 
amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus interponitur.
 
Can. 144 - § 1. In errore communi de facto aut de iure, itemque in dubio positivo et 
probabili sive iuris sive facti, supplet Ecclesia, pro foro tam externo quam interno, 
potestatem regiminis exsecutivam
§ 2. Eadem norma applicatur facultatibus de quibus in cann. 882, 883, 966, et 1111, § 1.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License