Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput I DE PROVISIONE OFFICII ECCLESIASTICI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE PROVISIONE OFFICII ECCLESIASTICI
 
Can. 146 - Officium ecclesiasticum sine provisione canonica valide obtineri nequit.
 
Can. 147 - Provisio officii ecclesiastici fitper liberam collationem ab auctoritate 
ecclesiastica competenti; per institutionem ab eadem datam, si praecesserit praesentatio; per 
confirmationem vel admissionem ab eadem factam, si praecesserit electio vel postulatio; 
tandem per simplecem electionem et electi acceptationem, si electio non egeat 
confirmatione.
 
Can. 148 - Auctoritati, cuius est officia erigere, innovare et supprimere, eorundem provisio 
quoque competit, nisi aliud iure statuatur.
 
Can. 149 - § 1. Ut ad officum ecclesiasticum quis promoveatur, debet esse in Ecclesiae 
communione necnon idoneus, scilicet iis qualitatibus praeditus, quae iure universali vel 
particulari aut lege fundationis ad idem officium requiritur
§ 2. Provisio officii ecclesiastici facta illi qui caret qualitatibus requisitis, irrita tantum est, si 
qualitates iure universali vel particulari aut lege fundationis ad validitatem provisionis 
expresse exigantur; secus valida est, sed rescindi potest per decretum auctoritatis 
competentis aut per sententiam tribunalis administrativi
§ 3. Provisio officii simoniace facta ipso iure irrita est.
 
Can. 150 - Officium secumferens plenam animarum curam, ad quam adimplendam ordinis 
sacerdotalis exercitium requiritur, ei qui sacerdotio nondum auctus est valide conferri nequit.
 
Can. 151 - Provisio officii animarum curam secumferentis, sine gravi causa ne differatur.
 
Can. 152 - Nemini conferantur duo vel plura officia incompatibilia, videlicet quae una simul 
ab eodem adimpleri nequeunt.
 
Can. 153 - § 1. Provisio officii de iure non vacantis est ipso facto irrita, nec subsequenti 
vacatione convalescit
§ 2. Si tamen agatur de officio quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio 
intra sex menses ante expletum hoc tempus fieri potest, et effectum habet a die officii 
vacationis
§ 3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum parit iuridicum effectum.
 
Can. 154 - Officium de iure vacans, quod forte adhuc ab aliquo illegitime possidetur, 
conferri potest, dummodo rite declaratum fuerit eam possessionem non esse legitimam, et de 
hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
 
Can. 155 - Qui, vicem alterius neglegentis vel impediti supplens, officium confert, nullam 
inde potestatem acquirit in personam cui collatum est, sed huius condicio iuridica perinde 
constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam peracta fuisset.
 
Can. 156 - Cuiuslibet officii provisio scripto consignetur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License