Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput I DE PROVISIONE OFFICII ECCLESIASTICI
            • Art. 2 DE PRAESENTATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE PRAESENTATIONE
 
Can. 158 - § 1. Praesentatio ad officium ecclesiasticum ab eo, cui ius praesentandi 
competit, fieri debet auctoritati cuius est ad officium de quo agitur institutionem dare, et 
quidem, nisi aliud legitime cautum sit, intra tres menses ab habita vacationis officii notitia
§ 2. Si ius praesentationis cuidam collegio aut coetui personarum competat, praesentandus 
designetur servatis cann. 165 - 179 praescriptis.
 
Can. 159 - Nemo invitus praesentetur; quare qui praesentandus proponitur, mentem suam 
rogatus, nisi intra octiduum utile recuset, praesentari potest.
 
Can. 160 - § 1. Qui iure praesentationis gaudet, unum aut etiam plures, et quidem tum una 
simul tum successive, praesentare potest
§ 2. Nemo potest seipsum praesentare; potest autem collegium aut coetus personarum 
aliquem suum sodalem praesentare.
 
Can. 161 - § 1. Nisi aliud iure statuatur, potest qui aliquem praesentaverit non idoneum 
repertum, altera tantum vice, intra mensem, alium candidatum praesentare
§ 2. Si praesentatus ante institutionem factam renuntiaverit aut de vita decesserit, potest qui 
iure praesentandi pollet, intra mensem ab habita renuntiationis aut mortis notitia, ius suum 
rursus exercere.
 
Can. 162 - Qui intra tempus utile, ad normam can. 158, § 1 et can. 161 praesentationem 
non fecerit, itemque qui bis praesentaverit non idoneum repertum, pro eo casu ius 
praesentationis amittit, atque auctoritati, cuius est institutionem dare, competit libere 
providere officio vacanti, assentiente tamen proprio provisi Ordinario.
 
Can. 163 - Auctoritas, cui ad normam iuris competit praesentatum instituere, instituat 
legitime praesentatum quem idoneum reppererit et qui acceptaverit; quod si plures legitime 
praesentati idonei repertisint, eorundem unum instituere debet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License