Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput I DE PROVISIONE OFFICII ECCLESIASTICI
            • Art. 3 DE ELECTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE ELECTIONE
 
Can. 164 - Nisi aliud iure provisum fuerit, in electionibus canonicis serventur praescripta 
canonum qui sequuntur.
 
Can. 165 - Nisi aliud iure aut legitimis collegii vel coetus statutis cautum sit, si cui collegio 
aut coetui personarum sit ius eligendi ad officium, electio ne differatur ultra trimestre utile 
computandum ab habita notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso, auctoritas 
ecclesiastica, cui ius confirmandae electionis vel ius providendi successive competit, officio 
vacanti libere provideat.
 
Can. 166 - § 1. Collegii aut coetus praeses convocet omnes ad collegium aut ad coetum 
pertinentes; convocatio autem, quando personalis esse debet, valet, si fiat in loco domicilii 
vel quasi-domicilii aut in loco commorationis
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet; attamen ad eiusdem 
instantiam, probata quidem praeteritione et absentia, electio, etiam si confirmata fuerit, a 
competenti auctoritate rescindi debet, dummodo iuridice constet recursum saltem intra 
triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum
§ 3. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla, nisi 
omnes neglecti reapse interfuerint.
 
Can. 167 - § 1. Convocatione legitima facta, suffragium ferendi ius habent praesentes die et 
loco in eadem convocatione determinatis, exclusa, nisi aliud statutis legitime caveatur, 
facultate ferendi suffragia sive per epistolam sive per procuratorem
§ 2. Si quis ex electoribus praesens in ea domo sit, in qua fit electio, sed electioni ob 
infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
 
Can. 168 - Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest 
nisi unicum suffragium ferre.
 
Can. 169 - Ut valida sit electio, nemo ad suffragium admitti potest, qui ad collegium vel 
coetum non pertineat.
 
Can. 170 - Electio, cuius libertas quoquo modo reapse impedita fuerit, ipso iure invalida est.
Can. 171 - § 1. Inhabiles sunt ad suffragium ferendum
  1_ incapax actus humani; 
  2_ carens voce activa; 
  3_ poena excommunicationis innodatus sive per sententiam iudicialem sive per decretum 
quo poena irrogatur vel declaratur; 
  4_ qui ab Ecclesiae communione notorie defecit
§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constet, 
eo dempto, electum non rettulisse requisitum suffragiorum numerum.
 
Can. 172 - § 1. Suffragium, ut validum sit, esse debet
  1_ liberum; ideoque invalidum est suffragium eius, qui metu gravi aut dolo, directe vel 
indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut diversas personas disiunctive; 
  2_ secretum, certum, absolutum, determinatum
§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habeantur.
 
Can. 173 - § 1. Antequam incipiat electio, deputentur e gremio collegii aut coetus duo 
saltem scrutatores
§ 2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant an schedularum 
numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant quot 
quisque rettulerit
§ 3. Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actum
§ 4. Omnia electionis acta ab eo qui actuarii munere fungitur accurate describantur, et saltem 
ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario diligenter 
asserventur.
 
Can. 174 - § 1. Electio, nisi aliud iure aut statutis caveatur, fieri etiam potest per 
compromissum, dummodo nempe electores, unanimi et scripto consensu, in unum vel plures 
idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice transferant, qui nomine 
omnium ex recepta facultate eligant
§ 2. Si agatur de collegio aut coetu ex solis clericis constanti, compromissarii in sacris 
debent esse constituti; secus electio est invalida
§ 3. Compromissarii debent iuris praescripta de electione servare atque, ad validitatem 
electionis, condiciones compromisso appositas, iuri non contrarias, observare; condiciones 
autem iuri contrariae pro non appositis habeantur.
 
 
Can. 175 - Cessat compromissum et ius suffragium ferendi redit ad compromittentes
  1_ revocatione a collegio aut coetu facta, re integra; 
  2_ non impleta aliqua condicione compromisso apposita; 
  3_ electione absoluta, si fuerit nulla.
 
Can. 176 - Nisi aliud iure aut statutis caveatur, is electus habeatur et a collegii aut coetus 
praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum rettulerit, ad normam can. 119, 
n. 1.
 
Can. 177 - § 1. Electio illico intimanda est electo, qui debet intra octiduum utile a recepta 
intimatione significare collegii aut coetus praesidi utrum electionem acceptet necne; secus 
electio effectum non habet
§ 2. Si electus non acceptaverit, omne ius ex electione amittit nec subsequenti acceptatione 
convalescit, sed rursus eligi potest; collegium autem aut coetus intra mensem a cognita non-
acceptatione ad novam electionem procedere debet.
 
Can. 178 - Electus, acceptata electione, quae confirmatione non egeat, officium pleno iure 
statim obtinet; secus non aquirit nisi ius ad rem.
 
Can. 179 - § 1. Electus, si electio confirmatione indigeat, intra octiduum utilea die acceptate 
electionis confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium debet; secus 
omni iure privatur, nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto impedimento detentum 
fuisse
§ 2. Competens auctoritas, si electum repperit idoneum ad normam can. 149, § 1, et electio 
ad normam iuris fuerit peracta, confirmationem denegare nequit
§ 3. Confirmatio in scriptis dari debet
§ 4. Ante intimatam confirmationem, electo non licet sese immiscere administrationi officii 
sive in spiritualibus sive in temporalibus et actus ab eo forte positi nulli sunt
§ 5. Intimata confirmatione, electus pleno iure officium obtinet, nisi aliud iure caveatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License