Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput I DE PROVISIONE OFFICII ECCLESIASTICI
            • Art. 4 DE POSTULATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 4 DE POSTULATIONE
 
Can. 180 - § 1. Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac praeferant 
impedimentum canonicum obstet, super quo dispensatio concedi possit ac soleat, suis ipsi 
suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti auctoritate postulare
§ 2. Compromissarii postulare nequeunt, nisi id in compromisso fuerit expressum.
 
Can. 181 - § 1. Ut postulatio vim habeat, requiruntur saltem duae tertiae partes 
suffragiorum
§ 2. Suffragium pro postulatione exprimi debet per verbum: "postulo," aut aequivalens; 
formula:  "eligo vel postulo," aut aequipollens, valet pro electione, si impedimentum non 
exsistat, secus pro postulatione.
 
Can. 182 - § 1. Postulatio a praeside intra octiduum utile mitti debet ad auctoritatem 
competentem ad quam pertinet electionem confirmare cuius est dispensationem de 
impedimento concedere, aut si hanc potestatem non habeat, eandem ab auctoritate 
superiore petere; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad auctoritatem 
competentem ut dispensatio concedatur
§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non fuerit, ipso facto nulla est, et 
collegium vel coetus pro ea vice privatur iure eligendi aut postulandi nisi probetur praesidem 
a mittenda postulatione iusto fuisse detentum impedimento aut dolo vel neglegentia ab 
eadem tempore opportuno mittenda abstinuisse. § 3. Postulato nullum ius acquiritur ex 
postulatione; eam admittendi auctoritas competens obligatione non tenetur
§ 4. Factam auctoritati competenti postulationem electores revocare non possunt, nisi 
auctoritate consentiente.
 
Can. 183 - § 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione, ius eligendi ad 
collegium vel coetum redit
§ 2. Quod si postulatio admissa fuerit, id significetur postulato, qui respondere debet ad 
normam can. 177, § 1. 
§ 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License