Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput II DE AMISSIONE OFFICII ECCLESIASTICI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE AMISSIONE OFFICII ECCLESIASTICI
 
Can. 184 - § 1. Amittitur officium ecclesiasticum lapsu temporis praefiniti, expleta aetate 
iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione
§ 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis a qua fuit collatum, officium ecclesiasticum non 
amittitur, nisi aliud iure caveatur
§ 3. Officii amissio, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat, quibus 
aliquod ius in officii provisionem competit.
 
Can. 185 - Ei, qui ob impletam aetatem aut renuntiationem acceptatam officium amittit, 
titulus emeriti conferri potest.
 
Can. 186 - Lapsu temporis praefiniti vel adimpleta aetate, amissio officii effectum habet 
tantum a momento, quo a competenti auctoritate scripto intimatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License