Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput II DE AMISSIONE OFFICII ECCLESIASTICI
            • Art. 1 DE RENUNTIATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 1 DE RENUNTIATIONE
 
Can. 187 - Quisquis sui compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare.
 
Can. 188 - Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso, dolo vel errore substantiali aut 
simoniace facta, ipso iure irrita est.
 
Can. 189 - § 1. Renuntiatio, ut valeat, sive acceptatione eget sive non, auctoritati fieri debet 
cui provisio ad officium de quo agitur pertinet, et quidem scripto vel oretenus coram duobus 
testibus
§ 2. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet
§ 3. Renuntiatio quae acceptatione indiget, nisi intra tres menses acceptetur, omni vi caret; 
quae acceptatione non indiget effectum sortitur communicatione renuntiantis ad normam iuris 
facta
§ 4. Renuntiatio, quamdiu effectum sortita non fuerit, a renuntiante revocari potest; effectu 
secuto revocari nequit, sed qui renuntiavit, officium alio ex titulo consequi potest.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License