Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput II DE AMISSIONE OFFICII ECCLESIASTICI
            • Art. 2 DE TRANSLATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE TRANSLATIONE
 
Can. 190 - § 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio quod 
amittitur et simul officio quod comittitur
§ 2. Si translatio fiat invito officii titulari, gravis requiritur causa et, firmo semper iure rationes 
contrarias exponendi, servetur modus procedendi iure praescriptus
§ 3. Translatio, ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.
 
Can. 191 - § 1. In translatione, prius officium vacat per possessionem alterius officii 
canonice habitam, nisi aliud iure cautum aut a competenti auctoritate praescriptum fuerit
§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec alterius 
possessionem canonice obtinuerit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License