Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IX DE OFFICIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 145 – 196)
          • Caput II DE AMISSIONE OFFICII ECCLESIASTICI
            • Art. 3 DE AMOTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE AMOTIONE
 
Can. 192 - Ab officio quis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime edito, 
servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis, sive ipso iure ad normam can. 194.
 
Can. 193 - § 1. Ab officio quod alicui confertur ad tempus indefinitum, non potest quis 
amoveri nisi ob graves causas atque servato procedendi modo iure definito
§ 2. Idem valet, ut quis ab officio, quod alicui ad tempus determinatum confertur, ante hoc 
tempus elapsum amoveri possit, firmo praescripto can. 624, § 3. 
§ 3. Ab officio quod, secundum iuris praescripta, alicui confertur ad prudentem discretionem 
auctoritatis competentis, potest quis iusta ex causa, de iudicio eiusdem auctoritatis, amoveri
§ 4. Decretum amotionis, ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.
 
Can. 194 - § 1. Ipso iure ab ecclesiastico amovetur
  1_ qui statum clericalem amiserit; 
  2_ qui a fide catholica aut a communione Ecclesiae publice defecerit; 
  3_ clericus qui matrimonium etiam civile tantum attentaverit
§ 2. Amotio, de qua in nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem auctoritatis competentis 
declaratione constet.
 
Can. 195 - Si quis, non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis ab 
officio amoveatur quo eiusdem subsistentiae providetur, eadem auctoritas curet ut ipsius 
subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum sit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License