Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS X DE PRAESCRIPTIONE (Cann. 197 – 199)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS X DE PRAESCRIPTIONE (Cann. 197199)
 
Can. 197 - Praescriptionem, tamquam modum iuris subiectivi acquirendi vel amittendi 
necnon ab obligationibus sese liberandi, Ecclesia recipit prout est in legislatione civili 
respectivae nationis salvis exceptionibus quae in canonibus huius Codicis statuuntur.
 
Can. 198 - Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio, sed toto decursu 
temporis ad praescriptionem requisiti, salvo praescripto can. 1362.
 
Can. 199 - Praescriptioni obnoxia non sunt
  1_ iura et obligationes quae sunt legis divinae naturalis aut positivae; 
  2_ iura quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 
  3_ iura et obligationes quae spiritualem christifidelium vitam directe respiciunt; 
  4_ fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum; 
  5_ stipes et onera Missarum; 
  6_ provisio officii ecclesiastici quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit; 
  7_ ius visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut christifideles a nulla auctoritate 
ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License