Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS XI DE TEMPORIS SUPPUTATIONE (Cann. 200 – 203)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XI DE TEMPORIS SUPPUTATIONE (Cann. 200203)
 
Can. 200 - Nisi aliud expresse iure caveatur, tempus supputetur ad normam canonum qui 
sequuntur.
 
Can. 201 - § 1. Tempus continuum intellegitur quod nullam patitur interruptionem
§ 2. Tempus utile intellegitur quod ita ius suum exercenti aut per sequenti competit, ut 
ignoranti aut agere non valenti noncurrat.
 
Can. 202 - § 1. In iure, dies intellegitur spatium constans 24 horis continuo supputandis, et 
incipit a media nocte, nisi aliud expresse caveatur; hebdomada spatium 7 dierum; mensis 
spatium 30 et annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in 
calendario
§ 2. Prout sunt in calendario semper sumendi sunt mensis et annus, si tempus est continuum.
 
Can. 203 - § 1. Dies a quo non computatur in termino, nisi huius initium coincidat cum inito 
diei aut aliud expresse in iure caveatur
§ 2. Nisi contrarium statuatur, dies ad quem computatur in termino, qui, si tempus constet 
uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadis, finitur expleto ultimo die 
eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri careat, expleto ultimo die mensis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License