Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER II: DE POPULO DEI
PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204207)
 
Can. 204 - § 1Christifideles sunt qui, utpote per baptismum Christo incorporati, in 
populum Dei sunt constituti, atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et 
regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque condicionem, ad missionem 
exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit
§ 2Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia 
catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata.
 
Can. 205 - Plene in communione Ecclesiae catholicae his in terris sunt illi baptizati, qui in 
eius compage visibili cum Christo iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, 
sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
 
Can. 206 - § 1Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni, qui nempe, Spiritu 
Sancto movente, explicita voluntate ut eidem incorporentur expetunt, ideoque hoc ipso voto, 
sicut et vita fidei, spei et caritatis quam agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut 
suos fovet. 
§ 2Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia quae, dum eos advitam ducendam 
evangelicam invitat eosque ad sacros ritus celebrandos introducit, eisdem varias iam largitur 
praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
 
Can. 207 - § 1Ex divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri sacri, qui in 
iure et clerici vocantur; ceteri autem et laici nuncupantur
§ 2Ex utraque hac parte habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum 
per vota aut alia sacra ligamina, ab Ecclesia agnita et sancita, suo peculiari modo Deo 
consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt; quorum status, licet ad hierarchicam 
Ecclesiae structuram non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem pertinet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License