Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS II DE OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS CHRISTIFIDELIUM LAICORUM (Cann. 224 – 231)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS CHRISTIFIDELIUM LAICORUM (Cann. 224231)
 
Can. 224 - Christifideles laici, praeter eas obligationes et iura, quae cunctis christifidelibus 
sunt communia et ea quae in aliis canonibus statuuntur, obligationibus tenentur et iuribus 
gaudent quae in canonibus huius tituli recensentur.
 
Can. 225 - § 1Laici, quippe qui uti omnes christifideles ad apostolatum a Deo per 
baptismum et confirmationem deputentur, generali obligatione tenentur et iure gaudent, sive 
singuli sive in consociationibus coniuncti, allaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis 
hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur; quae obligatio eo vel magis urget iis in 
adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines 
possunt
§ 2Hoc etiam peculiari adstringuntur officio, unusquisque quidem secundum propriam 
condicionem, ut rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuant atque perficiant, et 
ita specialiter in iisdem rebus gerendis atque in muneribus saecularibus exercendis Christi 
testimonium reddant.
Can. 226 - § 1Qui in statu coniugali vivunt, iuxta propriam vocationem, peculiari officio 
tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi
§ 2Parentes, cum vitam filiis contulerint, gravissima obligatione tenentur et iure gaudent eos 
educandi; ideo parentum christianorum imprimis est christianam filiorum educationem 
secundum doctrinam ab Ecclesia traditam curare.
 
Can. 227 - Ius est christifidelibus laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae 
libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes, curent ut suae 
actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio 
propositam, caventes tamen ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam uti 
doctrinam Ecclesiae proponant.
 
Can. 228 - § 1Laici qui idonei reperiantur, sunt habiles ut a sacris Pastoribus ad illa officia 
ecclesiastica et munera assumantur, quibus ipsi secundum iuris praescripta fungi valent.  § 2
Laici debita scientia, prudentia et honestate praestantes, habiles sunt tamquam periti aut 
consiliarii, etiam in consiliis ad normam iuris, ad Ecclesiae Pastoribus adiutorium 
praebendum.
 
Can. 229 - § 1Laici, ut secundum doctrinam christianam vivere valeant, eandemque et ipsi 
enuntiare atque, si opus sit, defendere possint, utque in apostolatu exercendo partem suam 
habere queant, obligatione tenentur et iure gaudent acquirendi eiusdem doctrinae 
cognitionem, propriae uniuscuiusque capacitati et condicioni aptatam
§ 2Iure quoque gaudent pleniorem illam in scientiis sacris acquirendi cognitionem, quae in 
ecclesiasticis universitatibus facultatibusve aut in institutis scientiarium religiosarum traduntur, 
ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo
§ 3Item, servatis praescriptis quoad idoneitatem requisitam statutis, habiles sunt ad 
mandatum docendi scientias sacras a legitima auctoritate ecclesiastica recipiendum.
 
Can. 230 - § 1Viri laici, qui aetate dotibusque pollent Episcoporum conferentiae decreto 
statutis, per ritum liturgicum praescriptum ad ministeria lectoris et acolythi stabiliter assumi 
possunt; quae tamen ministeriorum collatio eisdem ius non confert ad sustentationem 
remunerationemve ab Ecclesia praestandam
§ 2Laici ex temporanea deputatione in actionibus liturgicis munus lectoris implere possunt; 
item omnes laici muneribus commentatoris, cantoris aliisve ad normam iuris fungi possunt
§ 3Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non 
sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi 
exercere, precibus liturgicis praeesse, baptismum conferre atque sacram Communionem 
distribuere, iuxta iuris praescriptas.
 
Can. 231 - § 1Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, 
obligatione tenentur ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum 
requisitam, utque hoc munus conscie impense et diligenter adimpleant
§ 2Firmo praescripto can. 230, § 1, ius habent ad honestam remunerationem suae 
condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus 
propriis ac familiae providere valeant; itemque iis ius competit ut ipsorum praevidentiae et 
securitati sociali et assistentiae sanitariae, quam dicunt, debite prospiciatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License