Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS III DE MINISTRIS SACRIS SEU DE CLERICIS (Cann. 232 – 293)
          • Caput I DE CLERICORUM INSTITUTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE MINISTRIS SACRIS SEU DE CLERICIS (Cann. 232293)
 
Caput I DE CLERICORUM INSTITUTIONE
 
 
 
Can. 232 - Ecclesia officium est atque ius proprium et exclusivum eos instituendi, qui ad 
ministeria sacra deputantur.
 
Can. 233 - § 1Universae communitati christianae officium incumbit fovendarum 
vocationum, ut necessitatibus ministerii sacri in tota Ecclesia sufficienter provideatur; 
speciatim hoc officio tenentur familiae christianae, educatores atque peculiari ratione 
sacerdotes, praesertim parochiEpiscopi dioecesani, quorum maxime est de vocationibus 
provehendis curam habere, populum sibi commissum de momento ministerii sacri deque 
ministrorum in Ecclesia necessitate edoceant, atque incepta ad vocationes fovendas, 
operibus praesertim ad hoc institutis, suscitent ac sustentent
§ 2Solliciti sint insuper sacerdotes, praesertim vero Episcopi dioecesani, ut qui maturioris 
aetatis viri ad ministeria sacra sese vocatos aestiment, prudenter verbo opereque adiuventur 
ac debite praeparentur.
 
Can. 234 - § 1Serventur, ubi exsistunt, atque foveantur seminaria minora aliave instituta id 
genus, in quibus nempe, vocationum fovendarum gratia, provideatur ut peculiaris formatia 
religiosa una expedire iudicaverit Episcopus dioecesanus, seminarii minoris similisve instituti 
erectioni prospiciat
§ 2Nisi certis in casibus adiuncta suadeant, iuvenes quibus animus est ad sacerdotium 
ascendere, ea ornentur humanistica et scientifica formatione, qua iuvenes in sua quisque 
regione ad studia superiora peragenda praeparantur.
 
Can. 235 - § 1Iuvenes, qui ad sacerdotium accedere intendunt, ad formationem 
spiritualem convenientem et ad officia propria instituantur in seminario maiore per totum 
formationis tempus, aut, si adiuncta de iudicio Episcopi dioecesani id postulent, per quattuor 
saltem annos
§ 2Qui extra seminarium legitime morantur, ab Episcopo dioecesano commendentur pio et 
idoneo sacerdoti, qui invigilet ut ad vitam spiritualem et ad disciplinam sedulo efformentur.
 
Can. 236 - Aspirantes ad diaconatum permanentem secundum Episcoporum conferentiae 
praescripta ad vitam spiritualem alendam informentur atque ad officia eidem ordini propria 
rite adimplenda instruantur
1_ iuvenes per tres saltem annos in aliqua domo peculiari degentes nisi graves ob rationes 
Episcopus dioecesanus aliter statuerit; 
2_ maturioris aetatis viri, sive caelibes sive coniugati, ratione ad tres annos protracta et ab 
eadem Episcoporum conferentia definita.
 
Can. 237 - § 1In singulis dioecesibus sit seminarium maius, ubi id fieri possit atque 
expediat; secus concredantur alumni, qui ad sacra ministeria sese praeparent, alieno 
seminario aut erigatur seminarium interdioecesanum
§ 2Seminarium interdioecesanum ne erigatur nisi prius approbatio Apostolicae Sedis, tum 
ipsius seminarii erectionis tum eiusdem statutorum, obtenta fuerit, et quidem ab Episcoporum 
conferentia, si agatur de seminario pro universo eius territorio, secus ab Episcopis quorum 
interest.
 
Can. 238 - § 1Seminaria legitime erecta ipso iure personalitate iuridica in Ecclesia 
gaudent
§ 2In omnibus negotiis pertractandis personam seminarii gerit eius rector, nisi de certis 
negotiis auctoritas competens aliud statuerit.
 
Can. 239 - § 1In quolibet seminario habeantur rector, qui ei praesit, et si casus ferat vice-
rector, oeconomus, atque si alumni in ipso seminario studiis se dedant, etiam magistri, qui 
varias disciplinas tradant apta ratione inter se compositas
§ 2In quolibet seminario unus saltem adsit spiritus director, relicta libertate alumnis 
adeundi alios sacerdotes, qui ad hoc munus ab Episcopo deputati sint
§ 3Seminarii statutis provideantur rationes, quibus curam rectoris, in disciplina praesertim 
servanda, participent ceteri moderatores, magistri, immo et ipsi alumni.
 
Can. 240 - § 1Praeter confessarios ordinarios, alii regulariter ad seminarium accedant 
confessarii, atque, salva quidem seminarii disciplina, integrum semper sit alumnis quemlibet 
confessarium sive in seminario sive extra illud adire.  § 2In decisionibus ferendis de 
alumnis ad ordines admittendis aut e seminario dimittendis, numquam directoris spiritus et 
confessariorum votum exquiri potest.
 
Can. 241 - § 1Ad seminarium maius ab Episcopo dioecesano admittantur tantummodo ii 
qui, attentis eorum dotibus humanis et moralibus, spiritualibus et intellectualibus, eorum 
valetudine physica et psychica necnon recta voluntate, habiles aestimantur qui ministeriis 
sacris perpetuo sese dedicent
§ 2Antequam recipiantur, documenta exhibere debent de susceptis baptismo et 
confirmatione aliaque quae secundum praescripta institutionis sacerdotalis Rationis 
requiruntur
§ 3Si agatur de iis admittendis, qui ex alieno seminario vel instituto religioso dimissi fuerint, 
requiritur insuper testimonium respectivi superioris praesertim de causa eorum dimissionis 
vel discessus.
 
Can. 242 - § 1In singulis nationibus habeatur institutionis sacerdotalis Ratio, ab 
Episcoporum conferentia attentis quidem normis a suprema Ecclesiae auctoritate latis, 
statuenda et a Sancta Sede approbanda novis quoque adiunctis, approbante item Sancta 
Sede, accommodanda, qua institutionis in seminario tradendae definiantur summa principia 
atque normae generales necessitatibus pastoralibus uniuscuiusque regionis vel provinciale, 
aptatae
§ 2Normae Rationis, de qua in § 1, serventur in omnibus seminariis, tum dioecesanis tum 
interdioecesanis.
 
Can. 243 - Habeat insuper unumquodque seminarium ordinationem propriam, ab Episcopo 
dioecesano aut, si de seminario interdioecesano agatur, ab Episcopis quorum interest, 
probatam, qua normae institutionis sacerdotalis Rationis adiunctis particularibus 
accommodentur, ac pressius determinentur praesertim disciplinae capita quae ad alumnorum 
cotidianam vitam et totius seminarii ordinem spectant.
 
Can. 244 - Alumnorum in seminario formatio spiritualis et institutio doctrinalis harmonice 
componantur, atque ad id ordinentur, ut iidem iuxta uniuscuiusque indolem una cum debita 
maturitate humana spiritum Evangelii et arctam cum Christo necessitudinem acquirant.
 
Can. 245 - § 1Per formationem spiritualem alumni idonei fiant ad ministerium pastorale 
fructuose exercendum et ad spiritum missionalem efformentur, discentes ministerium 
expletum semper in fide viva et in caritate ad propriam sanctificationem conferre; itemque 
illas excolere discant virtutes quae in hominum consortione pluris fiunt, ita quidem ut ad 
aptam conciliationem inter bona humana et supernaturalia pervenire valeant
§ 2Ita formentur alumni ut, amore Ecclesiae Christi imbuti, Pontifici Romano Petri 
successore humili et filiali caritate devinciantur, proprio Episcopo tamquam fidi cooperatores 
adhaereant et sociam cum fratribus operam praestent; per vitam in seminario communem 
atque per amicitiae coniunctionisque necessitudinem cum aliis excultam praeparentur ad 
fraternam unionem cum dioecesano presbyterio, cuius in Ecclesiae servitio erunt consortes.
 
Can. 246 - § 1Celebratio Eucharistica centrum sit totius vitae seminarii, ita ut cotidie 
alumni, ipsam Christi caritatem participantes, animi robur pro apostolico labore et pro vita 
sua spirituali praesertim ex hoc ditissimo fonte hauriant
§ 2Efformentur ad celebrationem liturgiae horarum, qua Dei ministri, nomine Ecclesiae pro 
toto populo sibi commisso, immo pro universo mundo, Deum deprecantur
§ 3Foveantur cultus Beatae Mariae Virginis etiam per mariale rosarium, oratio mentalis 
aliaque pietatis exercitia, quibus alumni spiritum orationis acquirant atque vocationis suae 
robur consequantur
§ 4Ad sacramentum paenitentiae frequenter accedere assuescant alumni, et commendatur 
ut unusquisque habeat moderatorem suae vitae spiritualis libere quidem electum, cui 
confidenter conscientiam aperire possit
§ 5Singulis annis alumni exercitiis spiritualibus vacent.
 
Can. 247 - § 1Ad servandum statum caelibatus congrua educatione praeparentur, 
eumque ut peculiare Dei donum in honore habere discant
§ 2De officiis et oneribus quae ministris sacris Ecclesiae propria sunt, alumni debite 
reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate reticita.
 
Can. 248 - Institutio doctrinalis tradenda eo spectat, ut alumni, una cum cultura generali 
necessitatibus loci ac temporis consentanea, amplam atque solidam acquirant in disciplinis 
sacris doctrinam, ita ut, propria fide ibi fundata et inde nutrita, Evangelii doctrinam hominibus 
sui temporis apte, ratione eorundem ingenio accommodata, nuntiare valeant.
 
Can. 249 - Institutionis sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate 
linguam patriam edoceantur, sed etiam linguam latinam bene calleant necnon congruam 
habeant cognitionem alienarum linguarum, quarum scientia ad eorum formationem aut ad 
ministerium pastorale exercendum necessaria vel utilis videatur.
 
Can. 250 - Quae in ipso seminario philosophica et theologica studia ordinantur, aut 
successive aut coniuncte peragi possunt, iuxta institutionis sacerdotalis Rationem; eadem 
completum saltem sexennium complectantur, ita quidem ut tempus philosophicis disciplinis 
dedicandum integrum biennium, studiis vero theologicis integrum quadriennium adaequet.
 
Can. 251 - Philosophica institutio, quae innixa sit oportet patrimonio philosophico perenniter 
valido, et rationem etiam habeat philosophicae investigationis progredientis aetatis, ita 
tradatur, ut alumnorum formationem humanam perficiat, mentis aciem provehat, eosque ad 
studia theologica peragenda aptiores reddat.
 
Can. 252 - § 1Institutio theologica, in lumine fidei, sub Magisterii ductu, ita impertiatur, ut 
alumni integram doctrinam catholicam, divina Revelatione innixam, cognoscant, propriae 
vitae spiritualis reddant alimentum eamque, in ministerio exercendo rite annuntiare ac tueri 
valeant
§ 2In sacra Scriptus peculiari diligentia erudiantur alumni, ita ut totius sacrae Scripturae 
conspectum acquirant. 
§ 3Lectiones habeantur theologiae dogmaticae, verbo Dei scripto una sacra Traditione 
semper innixae, quarum ope alumni mysteria salutis, s. Thoma praesertim magistro, intimius 
penetrare addiscant, itemque lectiones theologiae moralis et pastoralis, iuris canonici, 
liturgiae, historiae ecclesiasticae, necnon aliarum disciplinarum, auxiliarium atque specialium, 
ad normam praescriptorum institutionis sacerdotalis Rationis.
 
Can. 253 - § 1Ad magistri munus in disciplinis philosophicis, theologicis et iuridicis, ab 
Episcopo aut ab Episcopis, quorum interest, iitantum nominentur qui, virtutibus praestantes, 
laurea doctorali aut licentia potiti sunt in universitate studiorum aut facultate a Sancta Sede 
recognita
§ 2Curetur ut distincti totidem nominentur magistri qui doceant sacram Scripturam, 
theologiam dogmaticam, theologiam moralem, liturgiam, philosophiam, ius canonicum, 
historiam ecclesiasticam, aliasque, quae propria methodo tradendae sunt, disciplinas
§ 3Magister qui a munere suo graviter deficiat, ab auctoritate, de qua in § 1, amoveatur.
 
Can. 254 - § 1Magistri in disciplinis tradendis de intima universae doctrinae fidei unitate et 
harmonia iugiter solliciti sint, ut unam scientiam alumni se discere experiantur; quo aptius id 
obtineatur, adsit in seminario qui integram studiorum ordinationem moderetur
§ 2Ita alumni edoceantur, ut et ipsi habiles fiant ad quaestiones aptis investigationibus 
propriis et scientifica methodo examinandas habeantur igitur exercitationes, in quibus, sub 
moderamine magistrorum, alumni proprio labore studia quaedam persolvere discant.
 
Can. 255 - Licet universa alumnorum in seminario formatio pastoralem finem persequatur, 
institutio stricte pastoralis in eodem ordinetur, qua alumni principia et artes addiscant quae, 
attentis quoque loci ac temporis necessitatibus, ad ministerium Dei populum docendi, 
sanctificandi et regendi exercendum pertineant.
 
Can. 256 - § 1Diligenter instruantur alumni in iis quae peculiari ratione ad sacrum 
ministerium spectant, praesertim in arte catechetica et homiletica exercenda, in cultu divino 
peculiarique modo in sacramentis celebrandis, in commercio cum hominibus, etiam 
noncatholicis vel non credentibus, habendo, in paroecia administranda atque in ceteris 
muneribus adimplendis
§ 2Edoceantur alumni de universae Ecclesiae necessitatibus, ita ut sollicitudinem habeant 
de vocationibus promovendis, de quaestionibus missionalibus, oecumenicis necnon de aliis, 
socialibus quoque, urgentoribus.
 
Can. 257 - § 1Alumnorum institutioni ita provideatur, ut non tantum Ecclesiae particularis 
in cuius servitio incardinentur, sed universae quoque Ecclesiae sollicitudinem habeant, atque 
paratos se exhibeant Ecclesiis particularibus, quarum gravis urgeat necessitas, sese 
devovere
§ 2Curet Episcopus dioecesanus ut clerici, a propria Ecclesia particulari ad Ecclesiam 
particularem alterius regionis transmigrare intendentes, apte praeparentur ad ibidem sacrum 
ministerium exercendum, ut scilicet et linguam regionis addiscant, et eiusdem institutorum, 
condicionum socialium, usuum et consuetudinem intellegentiam habeant.
 
Can. 258 - Ut apostolatus exercendi artem in opere ipso etiam addiscant, alumni, studiorum 
curriculo decurrente, praeserti, vero feriarum tempore, praxi pastorali initientur per 
opportunas, sub moderamine semper sacerdotalis periti, exercitationes, alumnorum aetati et 
locorum condicioni aptatas, de iudicio Ordinarii determinandas.
 
Can. 259 - § 1Episcopo dioecesano aut, si de seminario interdioecesano agatur, 
Episcopis quorum interest, competit quae ad seminarii superius regimen et administrationem 
spectant, decernere
§ 2Episcopus dioecesanus aut, si de seminario interdioecesano agatur, Episcopi quorum 
interest, frequenter seminarium ipsi visitent, in formationem suorum alumnorum necnon in 
institutionem, quae in eodem tradatur, philosophicam et theologicam invigilent, et de 
alumnorum vocatione, indole, pietate ac profectu cognitionem sibi comparent, maxime intuitu 
sacrarum ordinationum conferendarum.
 
Can. 260 - Rectori, cuius est cotidianum moderamen curare seminarii, ad normam quidem 
institutionis sacerdotalis Rationis ac seminarii ordinationis, omnes in propriis muneribus 
adimplendis obtemperare debent.
 
Can. 261 - § 1Seminarii rector itemque, sub eiusdem auctoritate, moderatores et magistri 
pro parte sua curent ut alumni normas Ratione institutionis sacerdotalis necnon seminarii 
ordinatione praescriptas adamussim servent
§ 2Sedulo provideant seminarii rector atque studiorum moderatur ut magistri suo munere 
rite fungantur, secundum praescripta Rationis institutionis sacerdotalis ac seminarii 
ordinationis.
 
Can. 262 - Exemptum a regimine paroeciali seminarium estoet pro omnibusqui in 
seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo praescripto can. 985, 
obeat seminarii rector eiusve delegatus.
 
Can. 263 - Episcopus dioecesanus vel, si de seminario interdioecesano agatur, Episcopi 
quorum interest, pro parte ab eis communi consilio determinata, curare debent ut 
provideatur seminarii constitutioni et conservationi, alumnorum sustentationi necnon 
magistrorum remunerationi aliisque seminarii necessitatibus.
 
Can. 264 - § 1Ut seminarii necessitatibus provideatur, praeter stipem de qua in can. 
1266, potest Episcopus in dioecesi tributum imponere
§ 2Tributo pro seminario obnoxiae sunt cunctae personae iuridicae ecclesiasticae etiam 
privatae, quae sedem in dioecesi habeant, nisi solis eleemosynis sustententur aut in eis 
collegium discentium vel docentium ad commune Ecclesiae bonum promovendum actu 
habeantur; huiusmodi tributum debet esse generale, reditibus eorum qui eidem obnoxii sunt 
proportionatum, atque iuxta necessitates seminarii determinatum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License