Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS III DE MINISTRIS SACRIS SEU DE CLERICIS (Cann. 232 – 293)
          • Caput II DE CLERICORUM ADSCRIPTIONE SEU INCARDINATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CLERICORUM ADSCRIPTIONE SEU INCARDINATIONE
 
Can. 265 - Quemlibet clericum oportet esse incardinatum aut alicui Ecclesiae particulari vel 
praelaturae personali, aut alicui instituto vitae consecratae vel societati hac facultate 
praeditis, ita ut clerici acephali seu vagi minime admittantur.
 
Can. 266 - § 1Per receptum diaconatum aliquis fit clericus et incardinatur Ecclesiae 
particulari vel praelaturae personali pro cuius servitio promotus est
§ 2Sodalis in instituto religioso a votis perpetuis professus aut societati clericali vitae 
apostolicae definitive incorporatus, per receptum diaconatum incardinatur tamquam clericus 
eidem instituto aut societati, nisi ad societates quod attinet aliter ferant constitutiones
§ 3Sodalis instituti saecularis per receptum diaconatum incardinatur Ecclesiae particulari 
pro cuius servitio promotus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae ipsi instituto 
incardinetur.
 
Can. 267 - § 1Ut clericus iam incardinatus alii Ecclesiae particulari valide incardinetur, ab 
Episcopo dioecesano obtinere debet litteras ab eodem subscriptas excardinationis; et pariter 
ab Episcopo dioecesano Ecclesiae particularis cui se incardinari desiderat, litteras ab eodem 
subscriptas incardinationis
§ 2Excardinatio ita concessa effectum non sortitur nisi incardinatione obtenta in alia 
Ecclesia particulari.
 
Can. 268 - § 1Clericus qui a propria Ecclesia particulari in aliam legitime transmigraverit, 
huic Ecclesiae particulari, transacto quinquennio, ipso iure incardinatur, si talem voluntatem 
in scriptis manifestaverit tum Episcopo dioecesano Ecclesiae hospitis tum Episcopo 
dioecesano proprio, neque horum alteruter ipsi contrariam scripto mentem intra quattuor 
menses a receptis litteris significaverit
§ 2Per admissionem perpetuam aut definitivam in institutum vitae consecratae aut in 
societatem vitae apostolicae, clericus qui, ad normam can. 266, § 2, eidem instituto aut 
societati incardinatur, a propria Ecclesia particulari excardinatur.
 
Can. 269 - Ad incardinationem clerici Episcopus dioecesanus ne deveniat nisi
1_ necessitas aut utilitas suae Ecclesiae particularis id exigat, et salvis praescriptis honestam 
sustentationem clericorum respicientibus; 
2_ ex legitimo documento sibi constiterit de concessa excardinatione, et habuerit praeterea 
ab Episcopo dioecesano excardinanti, sub secreto si opus sit, de clerici vita, moribus ac 
studiis opportuna testimonia; 
3_ clericus eidem Episcopo dioecesano scripto declaraverit se novae Ecclesiae particularis 
servitio velle addici ad normam iuris.
 
Can. 270 - Excardinatio licite concedi potest iustis tantum de causis, quales sunt Ecclesiae 
utilitas aut bonum ipsius clerici; denegari autem nonpotest nisi exstantibus gravibus causis; 
licet tamen clerico, qui se gravatum censuerit et Episcopum receptorem invenerit, contra 
decisionem recurrere.
 
Can. 271 - § 1Extra casum verae necessitatis Ecclesiae particularis propriae, Episcopus 
dioecesanus ne deneget licentiam transmigrandi clericis, quos paratos scit atque aptos 
aestimet qui regiones petant gravi cleri inopia laborantes, ibidem sacrum ministerium 
peracturi; prospiciat vero ut per conventionem scriptam cum Episcopo dioecesano loci, 
quem petunt, iura et officia eorundem clericorum stabiliantur
§ 2Episcopus dioecesanus licentiam ad aliam Ecclesiam particularem transmigrandi 
concedere potest suis clericis ad tempus praefinitum, etiam pluries renovandum, ita tamen ut 
iidem clerici propriae Ecclesiae particulari incardinati maneant, atque in eandem redeuntes 
omnibus gaudeant iuribus, quae haberent si in ea sacro ministerio addicti fuissent
§ 3Clericus qui legitime in aliam Ecclesiam particularem transierit propriae Ecclesiae 
manens incardinatus, a proprio Episcopo dioecesano iusta de causa revocari potest, 
dummodo serventur conventiones cum altero Episcopo initae atque naturalis aequitas; 
pariter, iisdem condicionibus servatis, Episcopus dioecesanus alterius Ecclesiae particularis 
iusta de causa poterit eidem clerico licentiam ulterioris commorationis in suo territorio 
denegare.
 
Can. 272 - Excardinationem et incardinationem, itemque licentiam ad aliam Ecclesiam 
particularem transmigrandi concedere nequit Administrator dioecesanus, nisi post annum a 
vacatione sedis episcopalis, et cum consensu collegii consultorum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License