Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS IV DE PRAELATURIS PERSONALIBUS (Cann. 294 – 297)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE PRAELATURIS PERSONALIBUS (Cann. 294297)
 
Can. 294 - Ad aptam presbyterorum distributionem promovendam aut ad peculiaria opera 
pastoralia vel missionalia pro variis regionibus aut diversis coetibus socialibus perficienda, 
praelaturae personales quae presbyteris et diaconis cleri saecularis constent, ab Apostolica 
Sede, auditis quarum interest Episcoporum conferentiis, erigi possunt.
 
Can. 295 - § 1Praelatura personalis regitur statutis ab Apostolica Sede conditis eique 
praeficitur Praelatus ut Ordinarius proprius, ciu ius est nationale vel internationale seminarium 
erigere necnon alumnos incardinare, eosque titulo servitii praelaturae ad ordines promovere
§ 2Praelatus prospicere debet sive spirituali institutioni illorum, quos titulo praedicto 
promoverit, sive eorundem decorae sustentationi.
 
Can. 296 - Conventionibus cum praelatura initis, laici operibus apostolicis praelaturae 
personalis sese dedicare possunt; modus vero huius organicae cooperationis atque 
praecipua officia et iura cum illa coniuncta in statutis apte determinentur.
 
Can. 297 - Statuta pariter definiant rationes praelaturae personalis cum Ordinariis locorum, 
in quorum Ecclesiis particularibus ipsa praelatura sua opera pastoralia vel missionalia, 
praevio consensu Episcopi dioecesani, exercet vel exercere desiderat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License