Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431 – 459)
          • Caput I DE PROVINCIIS ECCLESIASTICIS ET DE REGIONIBUS ECCLESIASTICIS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431 – 459)
 
Caput I DE PROVINCIIS ECCLESIASTICIS ET DE REGIONIBUS ECCLESIASTICIS
 
Can. 431 - § 1.  Ut communis diversarum dioecesium vicinarum, iuxta personarum et 
locorum adiuncta, actio pastoralis promoveatur, utque Episcoporum dioecesanorum inter se 
relationes aptius foveantur, Ecclesiae particulares viciniores componantur in provincias 
ecclesiasticas certo territorio circumscriptas.  
§ 2.  Dioeceses exemptae deinceps pro regula ne habeantur; itaque singulae dioeceses 
aliaeque Ecclesiae particulares intra territorium alicuius provinciae ecclesiasticae exsistentes 
huic provinciae ecclesiasticae adscribi debent.  
§ 3.  Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis, provincias 
ecclesiasticas constituere, supprimere aut innovare.
 
Can. 432 - § 1.  In provincia ecclesiastica auctoritate, ad normam iuris, gaudent concilium 
provinciale atque Metropolita.  
§ 2.  Provincia ecclesiastica ipso iure personalitate iuridica gaudet.
 
Can. 433 - § 1.  Si utilitas id suadeat, praesertim in nationibus ubi numerosiores adsunt 
Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae vicinores, proponente Episcoporum 
conferentia, a Sancta Sede in regiones ecclesiasticas coniungi possunt.  
§ 2.  Regio ecclesiastica in personam iuridicam erigi potest.
 
Can. 434 - Ad conventum Episcoporum regionis ecclesiasticae pertinet cooperationem et 
actionem pastoralem communem in regione fovere quae tamen in canonibus huius Codicis 
conferentiae Episcoporum tribuuntur potestates, eidem conventui non competunt, nisi 
quaedam specialiter a Sancta Sede ei concessa fuerint.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License