Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431 – 459)
          • Caput IV DE EPISCOPORUM CONFERENTIIS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput IV DE EPISCOPORUM CONFERENTIIS
 
Can. 447 - Episcoporum conferentia, institutum quidem permanens, est coetus 
Episcoporum alicuius nationis vel certi territorii, munera quaedam pastoralia coniunctim pro 
christifidelibus sui territorii exercentium, ad maius bonum provehendum, quod hominibus 
praebet Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et rationes temporis et loci adiunctis 
apte accommodatas, ad normam iuris.
 
Can. 448 - § 1.  Episcoporum conferentia regula generali comprehendit praesules omnium 
Ecclesiarum particularum eiusdem nationis, ad normam can. 450.  
§ 2.  Si vero, de iudicio Apostolicae Sedis, auditis quorum interest Episcopis dioecesanis, 
personarum aut rerum adiuncta id suadeant, Episcoporum conferentia erigi potest pro 
territorio minoris aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum comprehendat Episcopus 
aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio constitutarum vel praesules 
Ecclesiarum particularium in diversis nationibus exstantium; eiusdem Apostolicae Sedis est 
pro earundem singulis peculiares normas statuere.
 
Can. 449 - § 1.  Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest 
Episcopis, Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut innovare.  
§ 2.  Episcoporum conferentia legitime erecta ipso iure personalitate iuridica gaudet.
 
Can. 450 - § 1.  Ad Episcoporum conferentiam ipso iure pertinent omnes in territorio 
Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati, itemque Episcopi coadiutores, Episcopi 
auxiliares atque ceteri Episcopi titulares peculiari munere, sibi ab Apostolica Sede vel ab 
Episcoporum conferentia demandato, in eodem territorio fungentes; invitari quoque possunt 
Ordinarii alterius ritus, ita tamen ut votum tantum consultivum habeant, nisi Episcoporum 
conferentiae statuta aliud decernant.  
§ 2.  Ceteri Episcopi titulares necnon Legatus Romani Pontificis non sunt de iure membra 
Episcoporum conferentiae.
 
Can. 451 - Quaelibet Episcoporum conferentia sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede 
recognoscenda, in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae conventus plenarii habendi, 
et provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria generalis conferentiae fini 
consequendo efficacius consulant.
 
Can. 452 - § 1.  Quaelibet Episcoporum conferentia sibi eligat praesidem, determinet 
quisnam, praeside legitime impedito, munere pro-praesidis fungatur, atque secretarium 
generalem designet, ad normam statutorum.  
§ 2.  Praeses conferentiae, atque eo legitime impedito pro-praeses, non tantum 
Episcoporum conferentiae conventibus generalibus, sed etiam consilio permanenti praeest.
 
Can. 453 - Conventus plenarii Episcoporum conferentiae habeantur semel saltem singulis 
annis, et praetera quoties id postulent peculiaria adiuncta, secundum statutorum praescripta.
 
Can. 454 - § 1.  Suffragium deliberativum in conventibus plenariis Episcoporum 
conferentiae ipso iure competit Episcopis dioecesanis eisque qui iure ipsis aequiparantur, 
necnon Episcopis coadiutoribus.  
§ 2.  Episcopis auxiliaribus ceterisque Episcopis titularibus qui ad Episcoporum 
conferentiam pertinent, suffragium competit deliberativum aut consultivum, iuxta statutorum 
conferentiae praescripta; firmum tamen sit eis solis, de quibus in § 1, competere suffragium 
deliberativum, cum agitur de statutis conficiendis aut immutandis.
 
Can. 455 - § 1.  Episcoporum conferentia decreta generalia ferre tantummodo potest in 
causis, in quibus ius universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae Sedis mandatum 
sive motu proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae id statuerit.  
§ 2.  Decreta de quibus in § 1, ut valide ferantur in plenario conventu, per duas saltem ex 
tribus partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo fruentes ad conferentiam 
pertinent, proferri debent, atque vim obligandi non obtinent, nisi ab Apostolica Sede 
recognita, legitime promulgata fuerint.  
§ 3.  Modus promulgationis et tempus a quo decreta vim suam exserunt, ab ipsa 
Episcoporum conferentia determinantur. 
§ 4.  In casibus in quibus nec ius universale nec peculiare Apostolicae Sedis mandatum 
potestatem, de qua in § 1, Episcoporum conferentiae concessit, singuli Episcopi dioecesani 
competentia integra manet, nec conferentia eiusve praeses nomine omnium Episcoporum 
agere valet, nisi omnes et singuli Episcopi consensum dederint.
 
Can. 456 - Absoluto conventu plenario Episcoporum conferentiae, relatio de actis 
conferentiae necnon eius decreta a praeside ad Apostolicam Sedem transmittantur, tum ut in 
eiusdem notitiam acta perferantur, tum ut decreta, si quae sint, ab eadem recognosci possint.
 
Can. 457 - Consilii Episcoporum permanentis est curae, ut res in plenario conventu 
conferentiae agendae praeparentur et decisiones in conventu plenario statutae debite 
exsecutioni mandentur; eiusdem etiam est alia negotia peragere, quae ipsi ad normam 
statutorum committuntur.
 
Can. 458 - Secretariae generalis est:  
1_ relationem componere actorum et decretorum conventus plenarii conferentiae necnon 
actorum consilii Episcoporum permanentis, et eadem cum omnibus conferentiae membris 
communicare itemque alia acta conscribere, quae ipsi a conferentiae praeside aut a consilio 
permanenti componenda committuntur; 
2_ communicare cum Episcoporum conferentiis finitimis acta et documenta quae a 
conferentia in plenario conventu aut a consilio Episcoporum permanenti ipsis transmitti 
statuuntur.
 
Can. 459 - § 1.  Foveantur relationes inter Episcoporum conferentias, praesertim viciniores, 
ad maius bonum promovendum ac tuendum.  
§ 2.  Quoties vero actiones aut rationes a conferentiis ineuntur formam internationalem 
praeseferentes, Apostolica Sedes audiatur oportet.

 





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License