Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
 
 
Can. 460 - Synodus dioecesana est coetus delectorum sacerdotum aliorumque 
christifidelium Ecclesiae particularis, qui in bonum totius communitatis dioecesanae Episcopo 
dioecesano adiutricem operam praestant, ad normam canonum qui sequuntur.
 
Can. 461 - § 1.  Synodus dioecesana in singulis Ecclesiis particularibus celebretur cum, 
iudicio Episcopi dioecesani et audito consilio presbyterali, adiuncta id suadeant.  
§ 2.  Si Episcopus plurium dioecesium curam habet, aut unius curam habet uti Episcopus 
proprius, alterius vero uti Administrator, unam synodum dioecesanam ex omnibus 
dioecesibus sibi commissis convocare potest.
 
Can. 462 - § 1.  Synodum dioecesanam convocat solus Episcopus dioecesanus, non autem 
qui ad interim dioecesi praeest.  § 2.  Synodo dioecesanae praeest Episcopus dioecesanus, 
qui tamen Vicarium generalem aut Vicarium episcopalem pro singulis sessionibus synodi ad 
hoc officium implendum delegare potest.
 
Can. 463 - § 1.  Ad synodum dioecesanam vocandi sunt uti synodi sodales eamque 
participandi obligatione tenentur:  
1_ Episcopus coadiutor atque Episcopi auxiliares; 
2_ Vicarii generales et Vicarii episcopales, necnon Vicarius iudicialis; 
3_ canonici ecclesiae cathedralis; 
4_ membra consilii presbyteralis; 
5_ christifideles laici, etiam sodales institutorum vitae consecratae, a consilio pastorali 
eligendi, modo et numero ab Episcopo dioecesano determinandis, aut, ubi hoc consilium 
non exstet, ratione ab Episcopo dioecesano determinata; 
6_ rector seminarii dioecesani maioris; 
7_ vicarii foranei; 
8_ unus saltem presbyter ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui curam 
animarum inibi habeant; item eligendus est alius presbyter qui, eodem impedito, in eius locum 
substituatur; 
9_ aliqui Superiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae, quae in 
dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo dioecesano determinatis.  
§ 2.  Ad synodum dioecesanam ab Episcopo dioecesano vocari uti synodi sodales possunt 
alii quoque, sive clerici, sive institutorum vitae consecratae sodales, sive christifideles laici.  
§ 3.  Ad synodum dioecesanam Episcopus dioecesanus, si id opportunum duxerit, invitare 
potest uti observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum vel communitatum 
ecclesialium, quae non sunt in plena cum Ecclesia catholica communione.
 
Can. 464 - Synodo sodalis, si legitimo detineatur impedimento, non potest mittere 
procuratorem qui ipsius nomine eidem intersit; Episcopum vero dioecesanum de hoc 
impedimento certiorem faciat.
 
Can. 465 - Propositae quaestiones omnes liberae sodalium disceptationi in synodi 
sessionibus subiciantur.
 
Can. 466 - Unus in synodo dioecesana legislator est Episcopus dioecesanus, aliis synodi 
sodalibus voto tantummodo consultivo gaudentibus unus ipse synodalibus declarationibus et 
decretis subscribit, quae eius auctoritate tantum publici iuris fieri possunt.
Can. 467 - Episcopus dioecesanus textus declarationum ac decretorum synodalium 
communicet cum Metropolita necnon cum Episcoporum conferentia.
 
Can. 468 - § 1.  Episcopo dioecesano competit pro suo prudenti iudicio synodum 
dioecesanam suspendere necnon dissolvere.  
§ 2.  Vacante vel impedita sede episcopali, synodus dioecesana ipso iure intermittitur, donec 
Episcopus dioecesanus, qui succedit, ipsam continuari decreverit aut eandem extinctam 
declaraverit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License