Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput II DE CURIA DIOECESANA
            • Art. 3 DE CONSILIO A REBUS OECONOMICIS ET DE OECONOMO
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Art. 3 DE CONSILIO A REBUS OECONOMICIS ET DE OECONOMO
 
Can. 492 - § 1.  In singulis dioecesibus constituatur consilium a rebus oeconomicis, cui 
praesidet ipse Episcopus dioecesanus eiusve delegatus, et quod constat tribus saltem 
christifidelibus, in re oeconomica necnon in iure civili vere peritis et integritate praestantibus, 
ab Episcopo nominatis.  
§ 2.  Membra consilii a rebus oeconomicis ad quinquennium nominentur, sed expleto hoc 
tempore ad alia quinquennia assumi possunt.  
§ 3.  A consilio a rebus oeconomicis excluduntur personae quae cum Episcopo usque ad 
quartum gradum consanguinitatis vel affinitatis coniunctae sunt.
 
Can. 493 - Praeter munera ipsi commissa in Libro V "De bonis Ecclesiae temporalibus," 
consilii a rebus oeconomicis est quotannis, iuxta Episcopi dioecesani indicationes, rationem 
apparare quaestuum et erogationum quae pro universo dioecesis regimine anno venturo 
praevidentur, necnon, anno exeunte, rationem accepti et expensi probare.
 
Can. 494 - § 1.  In singulis dioecesibus ab Episcopo, auditis collegio consultorum atque 
consilio a rebus oeconomicis, nominetur oeconomus, qui sit in re oeconomica vere peritus et 
probitate prorsus praestans.  
§ 2.  Oeconomus nominetur ad quinquennium, sed expleto hoc tempore ad alia quinquennia 
nominari potest; durante munere, ne amoveatur nisi ob gravem causam ab Episcopo 
aestimandam, auditis collegio consultorum atque consilio a rebus oeconomicis.  
§ 3.  Oeconomi est, secundum rationem a consilio a rebus oeconomicis definitam, bona 
dioecesis sub auctoritate Episcopi administrare atque ex quaestu dioecesis constituto 
expensas facere, quas Episcopus aliive ab ipso deputati legitime ordinaverint.  
§ 4.  Anno vertente, oeconomus consilio a rebus oeconomicis rationem accepti et expensi 
reddere debet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License