Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput IV DE CANONICORUM CAPITULIS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput IV DE CANONICORUM CAPITULIS
 
Can. 503 - Capitulum canonicorum, sive cathedrale sive collegiale, est sacerdotum 
collegium, cuius est functiones liturgicas sollemniores in ecclesia cathedrali aut collegiali 
persolvere; capituli cathedralis praeterea est munera adimplere, quae iure aut ab Episcopo 
dioecesano ei committuntur.
 
Can. 504 - Capituli cathedralis erectio, innovatio aut suppressio Sedi Apostolicae 
reservantur.
 
Can. 505 - Unumquodque capitulum, sive cathedrale sive collegiale, sua habeat statuta, per 
legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano probata; quae statuta 
ne immutentur neve abrogentur nisi approbante eodem Episcopo dioecesano.
 
Can. 506 - § 1.  Statuta capituli, salvis semper fundationis legibus, ipsam capituli 
constitutionem et numerum canonicorum determinent; definiant quaenam a capitulo et a 
singulis canonicis ad cultum divinum necnon administerium persolvendum sint peragenda; 
decernant conventus in quibus capituli negotia agantur atque, salvis quidem iuris universalis 
praescriptis, condiciones statuant ad validitatem liceitatemque negotiorum requisitas.  
§ 2.  In statutis etiam definiantur emolumenta, tum stabilia tum occasione perfuncti muneris 
solvenda necnon, attentis normis a Sancta Sede latis, quaenam sint canonicorum insignia.
 
Can. 507 - § 1.  Inter canonicos habeatur qui capituli praesit, atque alia etiam constituantur 
officia ad normam statuorum, ratione quoque habita usus in regione vigentis.  
§ 2.  Clericis ad capitulum non pertinentibus, committi possunt alia officia, quibus ipsi, ad 
normam statuorum, canonicis auxilium praebeant.
 
Can. 508 - § 1.  Paenitentiarius canonicus tum ecclesiae cathedralis tum ecclesiae collegialis 
vi officii habet facultatem ordinariam, quam tamen aliis delegare non potest, absolvendi in 
foro sacramentali a censuris latae sententiae non declaratis, Apostolicae Sedi non reservatis, 
in dioecesi extraneos quoque, dioecesanos autem etiam extra territorium dioecesis.  
§ 2.  Ubi deficit capitulum, Episcopus dioecesanus sacerdotem constituat ad idem munus 
implendum.
 
Can. 509 - § 1.  Episcopi dioecesani, audito capitulo, non autem Administratoris 
dioecesani, est omnes et singulos conferre canonicatus, tum in ecclesia cathedrali tum in 
ecclesia collegiali, revocato quolibet contrario privilegio; eiusdem Episcopi est confirmare 
electum ab ipso capitulo, qui eidem praesit.  
§ 2.  Canonicatus Episcopus dioecesanus conferat tantum sacerdotibus doctrina vitaeque 
integritate praestantibus, qui laudabiliter ministerium exercuerunt.
 
Can. 510 - § 1.  Capitulo canonicorum ne amplius uniantur paroeciae; quae unitae alicui 
capitulo exstent, ab Episcopo dioecesano a capitulo separentur.  
§ 2.  In ecclesia, quae simul sit paroecialis et capitularis, designetur parochus, sive inter 
capitulares delectus, sive non qui parochus omnibus obstringitur officiis atque gaudet iuribus 
et facultatibus quae ad normam iuris propria sunt parochi.  
§ 3.  Episcopi dioecesani est certas statuere normas, quibus officia pastoralia parochi atque 
munera capitulo propria debite componantur, cavendo ne parochus capitularibus nec 
capitulum paroecialibus functionibus impedimento sit; conflictus, si quidam habeantur, 
dirimat Episcopus dioecesanus, qui imprimis curet ut fidelium necessitatibus pastoralibus 
apte prospiciatur.  
§ 4.  Quae ecclesiae, paroeciali simul et capitulari, conferantur eleemosynae, praesumuntur 
datae paroeciae, nisi aliud constet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License