Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput II DE INSTITUTORUM REGIMINE
            • Art. 1 DE SUPERIORIBUS ET CONSILIIS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput II DE INSTITUTORUM REGIMINE
 
Art. 1 DE SUPERIORIBUS ET CONSILIIS
 
Can. 617  - Superiores suum munus adimpleant suamque potestatem exerceant ad normam 
iuris universalis et proprii.
 
Can. 618  - Superiores in spiritu servitii suam potestatem a Deo per ministerium Ecclesiae 
receptam exerceant. Voluntati igitur Dei in munere explendo dociles, ipsi subditos regant uti 
filios Dei, ac promoventes cum reverentia personae humanae illorum voluntariam 
oboedientiam, libenter eos audiant necnon eorum conspirationem in bonum instituti et 
Ecclesiae foveant, firma tamen ipsorum auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda 
sunt.
 
Can. 619  - Superiores suo officio sedulo incumbant et una cum sodalibus sibi commissis 
studeant aedificare fraternam in Christo communitatem, in qua Deus ante omnia quaeratur et 
diligatur.  Ipsi igitur nutriant sodales frequenti verbi Dei pabulo eosque adducant ad sacrae 
liturgiae celebrationem.  Eis exemplo sint in virtutibus colendis et in observantia legum et 
traditionum proprii instituti; eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant, 
infirmos sollicite curent ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillamines, patientes 
sint erga omnes.
 
Can. 620  - Superiores maiores sunt, qui totum regunt institutum, vel eius provinciam, vel 
partem eidem aequiparatam, vel domum sui iuris, itemque eorum vicarii.  His accedunt 
Abbas Primas et Superior congregationis monasticae, qui tamen non habent omnem 
potestatem, quam ius universale Superioribus maioribus tribuit.
 
Can. 621  - Plurium domorum coniunctio quae sub eodem Superiore partem immediatam 
eiusdem instituti constituat et ab auctoritate legitima canonice erecta sit, nomine venit 
provinciae.
 
Can. 622  - Supremus Moderator potestatem obtinet in omnes instituti provincias, domos et 
sodales, exercendam secundum ius proprium; ceteri Superiores ea gaudent intra fines sui 
muneris.
 
Can. 623  - Ut sodales ad munus Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur 
congruum tempus post professionem perpetuam vel definitivam, a iure proprio vel, si agatur 
de Superioribus maioribus, a constitutionibus determinandum.
 
Can. 624 - § 1.  Superiores ad certum et conveniens temporis spatium iuxte naturam et 
necessitatem instituti constituantur, nisi pro supremo Moderatore et pro Superioribus domus 
sui iuris constitutiones aliter ferant.  
§ 2.  Ius proprium aptis normis provideat, ne Superiores, ad tempus definitum constituti, 
diutius sine intermissione in regiminis officiis versentur.  
§ 3.  Possunt tamen durante munere ab officio amoveri vel in aliud transferri ob causas iure 
proprio statutas.
 
Can. 625 - § 1.  Supremus instituti Moderator electione canonica designetur ad normam 
constitutionum.  
§ 2.  Electionibus Superioris monasterii sui iuris, de quo in can. 615, et supremi Moderatoris 
instituti iuris dioecesani praeest Episcopus sedis principis.  
§ 3.  Ceteri Superiores ad normam constitutionum constituantur; ita tamen ut, si eligantur, 
confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero a Superiore nominentur, apta 
consultatio praecedat.
 
Can. 626  - Superiores in collatione officiorum et sodales in electionibus normas iuris 
universalis et proprii servent, abstineant a quovis abusu et acceptione personarum, et, nihil 
praeter Deum et bonum instituti prae oculis habentes, nominent aut eligant quos in Domino 
vere dignos et aptos sciant.  Caveant praetera in electionibus a suffragiorum procuratione 
sive directe sive indirecte, tam pro seipsis quam pro aliis.
 
Can. 627 - § 1.  Ad normam constitutionum, Superiores proprium habeant consilium, cuius 
opera in munere exercendo utantur oportet.  
§ 2.  Praeter casus in iure universali praescriptos, ius proprium determinet casus in quibus 
consensus vel consilium ad valide agendum requirantur ad normam can. 127 exquirendum.
 
Can. 628 - § 1.  Superiores qui iure proprio instituti ad hoc munus designatur, statis 
temporibus domos et sodales sibi commissios iuxta normas eiusdem iuris proprii visitent.  
§ 2.  Episcopi dioecesani ius et officium est visitare etiam quoad disciplinam religiosam:  
1_ monasteria sui iuris de quibus in can. 615; 
2_ singulas domos instituti iuris dioecesani in proprio territorio sitas.  
§ 3.  Sodales fiducialiter agant cum visitatore, cui legitime interroganti respondere tenentur 
secundum veritatem in caritate; nemini vero fas est quoquo modo sodales ab hac obligatione 
avertere, aut visitationis scopum aliter impedire.
 
Can. 629  - In sua quisque domo Superiores commorentur, nec ab eadem discedant, nisi ad 
normam iuris proprii.
 
Can. 630 - § 1.  Superiores sodalibus debitam agnoscant libertatem circa paenitentiae 
sacramentum et conscientiae moderamen, salva tamen instituti disciplina.  
§ 2.  Solliciti sint Superiores ad normam iuris proprii, ut sodalibus idonei confessarii praesto 
sint, apud quos frequenter confiteri possint.  
§ 3.  In monasteriis monialium, in domibus formationis et in communitatibus numerosioribus 
laicalibus habeantur confessarii ordinarii ab Ordinario loci probati, collatis consiliis cum 
communitate, nulla tamen acta obligatione ad illos accedendi.  
§ 4.  Subditorum confessiones Superiores ne audiant, nisi sponte sua sodales id petant.  
§ 5.  Sodales cum fiducia Superiores adeant, quibus animum suum libere ac sponte aperire 
possunt.  Vetantur autem Superiores eos quoquo modo inducere ad conscientiae 
manifestationem sibi peragendam.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License