Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput VI DE SEPARATIONE SODALIUM AB INSTITUTO
            • Art. 1 DE TRANSITU AD ALIUD INSTITUTUM
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VI DE SEPARATIONE SODALIUM AB INSTITUTO
 
Art. 1 DE TRANSITU AD ALIUD INSTITUTUM
 
Can. 684 - § 1.  Sodalis a votis perpetuis nequit a proprio ad aliud institutum religiosum 
transire, nisi ex concessione supremi Moderatoris utriusque instituti et de consensu sui 
cuiusque consilii.  
§ 2.  Sodalis, post peractam probationem quae ad tres saltem annos protrahenda est, ad 
professionem perpetuam in novo instituto admitti potest.  Si autem sodalis hanc 
professionem emittere renuat vel ad eam emittendam a competentibus Superioribus non 
admittatur, ad pristinum institutum redeat, nisi indultum saecularizationis obtinuerit. 
§ 3.  Ut religiosus a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem instituti vel foederationis aut 
confoederationis transire possit, requiritur et sufficit consensus Superioris maioris utriusque 
monasterii et capituli monasterii recipientis, salvis aliis requisitis iure proprio statutis nova 
professio non requiritur.  
§ 4.  Ius proprium determinet tempus et modum probationis, quae professioni sodalis in 
novo instituto praemittenda est.  
§ 5.  Ut ad institutum saeculare aut ad societatem vitae apostolicae vel ex illis ad institutum 
religiosum fiat transitus, requiritur licentia Sanctae Sedis, cuius mandatis standum est.
 
Can. 685 - § 1.  Usque ad emissionem professionis in novo instituto, manentibus votis, iura 
et obligationes quae sodalis in priore instituto habebat, suspenduntur; ab incepta tamen 
probatione, ipse ad observantiam iuris proprii novi instituti tenetur.  
§ 2.  Per professionem in novo instituto sodalis eidem incorporatur, cessantibus votis, iuribus 
et obligationibus praecedentibus.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License