Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA (Cann. 793 – 821)
          • Caput I DE SCHOLIS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput I DE SCHOLIS
 
Can. 796 - § 1.  Inter media ad excolendam educationem christifideles magni faciant 
scholas, quae quidem parentibus, in munere educationis implendo, praecipuo auxilio sunt.  
§ 2.  Cum magistris scholarum, quibus filios educandos concredant, parentes arcte 
cooperentur oportet; magistri vero in officio suo persolvendo intime collaborent cum 
parentibus, qui quidem libenter audiendi sunt eorumque consociationes vel conventus 
instaurentur atque magni existimentur.
 
Can. 797 - Parentes in scholis eligendis vera libertate gaudeant oportet; quare christifideles 
solliciti esse debent ut societas civilis hanc libertatem parentibus agnoscat atque, servata 
iustitia distributiva, etiam subsidiis tueatur.
 
Can. 798 - Parentes filios concredant illis scholis in quibus educationi catholicae 
provideatur; quod si facere non valeant, obligatione tenentur curandi, ut extra scholas 
debitae eorundem educationi catholicae prospiciatur.
 
Can. 799 - Christifideles enitantur ut in societate civili leges quae iuvenum formationem 
ordinant, educationi eorum religiosae et morali quoque, iuxta parentum conscientiam, in ipsis 
scholis prospiciant.
 
Can. 800 - § 1.  Ecclesiae ius est scholas cuiusvis disciplinae, generis et gradus condendi ac 
moderandi.  
§ 2.  Christifideles scholas catholicas foveant, pro viribus adiutricem operam conferentes ad 
easdem condendas et sustentandas.
 
Can. 801 - Instituta religiosa quibus missio educationis propria est, fideliter hanc suam 
missionem retinentes, satagant educationi catholicae etiam per suas scholas, consentiente 
Episcopo dioecesano conditas, sese impendere.
 
Can. 802 - § 1.  Si praesto non sint scholae in quibus educatio tradatur christiano spiritu 
imbuta, Episcopi dioecesani est curare ut condantur.  
§ 2.  Ubi id expediat, Episcopus dioecesanus provideat ut scholae quoque condantur 
professionales et technicae necnon aliae quae specialibus necessitatibus requirantur.
 
Can. 803 - § 1.  Schola catholica ea intellegitur quam auctoritas ecclesiastica competens aut 
persona iuridica ecclesiastica publica moderatur, aut auctoritas ecclesiastica documento 
scripto uti talem agnoscit.  
§ 2.  Institutio et educatio in schola catholica principiis doctrinae catholicae nitatur oportet; 
magistri recta doctrina et vitae probitate praestent.  
§ 3.  Nulla schola, etsi reapse catholica, nomen scholae catholicae gerat, nisi de consensu 
competentis auctoritatis ecclesiasticae.
 
Can. 804 - § 1.  Ecclesiae auctoritati subicitur institutio et educatio religiosa catholica quae 
in quibuslibet scholis impertitur aut variis communicationis socialis instrumentis procuratur; 
Episcoporum conferentiae est de hoc actionis campo normas generales edicere, atque 
Episcopi dioecesani est eundem ordinare et in eum invigilare.  
§ 2.  Loci Ordinarius sollicitus sit, ut qui ad religionis institutionem in scholis, etiam non 
catholicis, deputentur magistri recta doctrina, vitae christianae testimonio atque arte 
paedagogica sint praestantes.
 
Can. 805 - Loci Ordinario pro sua dioecesi ius est nominandi aut approbandi magistros 
religionis, itemque si religionis morumve ratio id requirat, amovendi aut exigendi ut 
amoveantur.
 
Can. 806 - § 1.  Episcopo dioecesano competit ius invigilandi et invisendi scholas catholicas 
in suo territorio sitas, eas etiam quae ab institutorum religiosorum sodalibus conditae sint aut 
dirigantur; eidem item competit praescripta edere quae ad generalem attinent ordinationem 
scholarum catholicarum:  quae praescripta valent de scholis quoque quae ab iisdem 
sodalibus diriguntur, salva quidem eorundem quoad internum earum scholarum moderamen 
autonomia.  
§ 2.  Curent scholarum catholicarum Moderatores, advigilante loci Ordinario, ut institutio 
quae in iisdem traditur pari saltem gradu ac in aliis scholis regionis, ratione scientifica sit 
praestans.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License