Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput X DE MATRIMONII CONVALIDATIONE
            • Art. 2 DE SANATIONE IN RADICE
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Art. 2 DE SANATIONE IN RADICE
 
Can. 1161 - § 1.  Matrimonii irriti sanatio in radice est eiusdem, sine renovatione consensus, 
convalidatio, a competenti auctoritate concessa, secumferens dispensationem ab 
impedimento, si adsit, atque a forma canonica, si servata non fuerit, necnon retrotractionem 
effectuum canonicorum ad praeteritum.  
§ 2.  Convalidatio fit a momento concessionis gratiae; retrotractio vero intellegitur facta ad 
momentum celebrationis matrimonii, nisi aliud expresse caveatur.  
§ 3.  Sanatio in radice ne concedatur, nisi probabile sit partes in vita coniugali perseverare 
velle.
 
Can. 1162 - § 1.  Si in utraque vel alterutra parte deficiat consensus, matrimonium nequit 
sanari in radice, sive consensus ab initio defuerit, sive ab initio praestitus, postea fuerit 
revocatus.  
§ 2.  Quod si consensus ab initio quidem defuerat, sed postea praestitus est, sanatio concedi 
potest a momenti praestiti consensus.
 
Can. 1163 - § 1.  Matrimonium irritum ob impedimentum vel ob defectum legitimae formae 
sanari potest, dummodo consensus utriusque partis perseveret.  
§ 2.  Matrimonium irritum ob impedimentum iuris naturalis aut divini positivi sanari potest 
solummodo postquam impedimentum cessavit.
 
Can. 1164 - Sanatio valide concedi potest etiam alterutra vel utraque parte inscia; ne autem 
concedatur nisi ob gravem causam.
 
Can. 1165 - § 1.  Sanatio in radice concedi potest ab Apostolica Sede.  
§ 2.  Concedi potest ab Episcopo dioecesano in singulis casibus, etiam si plures nullitatis 
rationes in eodem matrimonio concurrant, impletis condicionibus, de quibus in can. 1125, 
pro sanatione matrimonii mixti; concedi autem ab eodem nequit, si adsit impedimentum cuius 
dispensatio Sedi Apostolicae reservatur ad normam can. 1078, § 2, aut agatur de 
impedimento iuris naturalis aut divini positivi quod iam cessavit.

 





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License