Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
        • TITULUS VI DE POENARUM CESSATIONE (Cann. 1354 – 1363)
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS VI DE POENARUM CESSATIONE (Cann. 1354 – 1363)
 
Can. 1354 - § 1.  Praeter eos, qui in cann. 1355-1356 recensentur, omnes, qui a lege, quae 
poena munita est, dispensare possunt vel a praecepto poenam comminanti eximere, possunt 
etiam eam poenam remittere.  
§ 2.  Potest praeterea lex vel praeceptum, poenam constituens, aliis quoque potestatem 
facere remittendi.  
§ 3.  Si Apostolica Sedes poenae remissionem sibi vel aliis reservaverit, reservatio stricte est 
interpretanda.
 
Can. 1355 - § 1.  Poenam lege constitutam, si sit irrogata vel declarata, remittere possunt, 
dummodo non sit Apostolicae Sedi reservata:  
1_ Ordinarius, qui iudicium ad poenam irrogandam vel declarandam promovit vel decreto 
eam per se vel per alium irrogavit vel declaravit; 
2_ Ordinarius loci in quo delinquens versatur, consulto tamen, nisi propter extraordinarias 
circumstantias impossibile sit, Ordinario, de quo sub n. 1.  
§ 2.  Poenam latae sententiae nondum declaratam lege constitutam, si Sedi Apostolicae non 
sit reservata, potest Ordinarius remittere suis subditis et iis qui in ipsius territorio versantur 
vel ibi deliquerint, et etiam quilibet Episcopus in actu tamen sacramentalis confessionis.
 
Can. 1356 - § 1.  Poenam ferendae vel latae sententiae constitutam praecepto quod non sit 
ab Apostolica Sede latum, remittere possunt:  
1_ Ordinarius loci, in quo delinquens versatur; 
2_ si poena sit irrogata vel declarata, etiam Ordinarius qui iudicium ad poenam irrogandam 
vel declarandam promovit vel decreto eam per se vel per alium irrogavit vel declaravit.  
§ 2.  Antequam remissio fiat, consulendus est, nisi propter extraordinarias circumstantias 
impossibile sit, praecepti auctor.
 
Can. 1357 - § 1.  Firmis praescriptis cann. 508 et 976, censuram latae sententiae 
excommunicationis vel interdicti non declaratam confessarius remittere potest in foro interno 
sacramentali, si paenitenti durum sit in statu gravis peccati permanere per tempus 
necessarium ut Superior competens provideat. § 2.  In remissione concedenda confessarius 
paenitenti onus iniungat recurrendi intra mensem sub poena reincidentiae ad Superiorem 
competentem vel ad sacerdotem facultate praeditum, et standi huius mandatis; interim 
imponat congruam paenitentiam et, quatenus urgeat, scandali et damni reparationem; 
recursus autem fieri potest etiam per confessarium, sine nominis mentione.  
§ 3.  Eodem onere recurrendi tenentur,  postquam convaluerint, ii quibus ad normam can. 
976 remissa est censura irrogata vel declarata vel Sedi Apostolicae reservata.
 
Can. 1358 - § 1.  Remissio censurae dari non potest nisi delinquenti qui a contumacia, ad 
normam can. 1347, § 2, recesserit; recedenti autem denegari nequit.  
§ 2.  Qui censuram remittit, potest ad normam can. 1348 providere vel etiam paenitentiam 
imponere.
Can. 1359 - Si quis pluribus poenis detineatur, remissio valet tantummodo pro poenis in 
ipsa expressis; generalis autem remissio omnes aufert poenas, iis exceptis quas in petitione 
reus mala fide reticuerit.
 
Can. 1360 - Poenae remissio metu gravi extorta irrita est.
 
Can. 1361 - § 1.  Remissio dari potest etiam absenti vel sub condicione.  
§ 2.  Remissio in foro externo detur scripto, nisi gravis causa aliud suadeat.  
§ 3.  Caveatur ne remissionis petitio vel ipsa remissio divulgetur, nisi quatenus id vel utile sit 
ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum reparandum.
 
Can. 1362 - § 1.  Actio criminalis praescriptione extinguitur triennio, nisi agatur:  
1_ de delictis Congregationi pro Doctrina Fidei reservatis; 
2_ de actione ob delicta de quibus in cann. 1394, 1395, 1397, 1398, quae quinquennio 
praescribitur; 
3_ de delictis quae non sunt iure communi punita, si lex particularis alium praescriptionis 
terminum statuerit.  
§ 2.  Praescriptio decurrit ex die quo delictum patratum est, vel, si delictum sit permanens 
vel habituale, ex die quo cessavit.
 
Can. 1363 - § 1.  Si intra terminos de quibus in can. 1362, ex die quo sententia 
condemnatoria in rem iudicatam transierit computandos, non sit reo notificatum 
exsecutorium iudicis decretum de quo in can. 1651, actio ad poenam exsequendam 
praescriptione extinguitur.  
§ 2.  Idem valet, servatis servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata sit.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License