Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
        • TITULUS III DE MUNERUM ECCLESIASTICORUM USURPATIONE DEQUE DELICITIS IN IIS EXERCENDIS (Cann. 1378 – 1389)
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS III DE MUNERUM ECCLESIASTICORUM USURPATIONE DEQUE DELICITIS IN IIS EXERCENDIS (Cann. 1378 – 1389)
 
Can. 1378 - § 1.  Sacerdos qui contra praescriptum can. 977 agit, in excommunicationem 
latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam incurrit.  
§ 2.  In poenam latae sententiae interdicti vel, si sit clericus, suspensionis incurrit:  
1_ qui ad ordinem sacerdotalem non promotus liturgicam eucharistici Sacrificii actionem 
attentat; 
2_ qui, praeter casum de quo in § 1, cum sacramentalem absolutionem dare valide nequeat, 
eam impertire attentat, vel sacramentalem confessionem audit.  
§ 3.  In casibus de quibus in § 2, pro delicti gravitate, aliae poenae, non exclusa 
excommunicatione, addi possunt.
 
Can. 1379 - Qui, praeter casus de quibus in can. 1378, sacramentum se administrare 
simulat, iusta poena puniatur.
 
Can. 1380 - Qui per simoniam sacramentum celebrat vel recipit, interdicto vel suspensione 
puniatur.
 
Can. 1381 - § 1.  Quicumque officium ecclesiasticum usurpat, iusta poena puniatur.  
§ 2.  Usurpationi aequiparatur illegitima, post privationem vel cessationem a munere, 
eiusdem retentio.
 
Can. 1382 - Episcopus qui sine pontificio mandato aliquem consecrat in Episcopum, 
itemque qui ab eo consecrationem recipit, in excommunicationem latae sententiae Sedi 
Apostolicae reservatam incurrunt.
 
Can. 1383 - Episcopus qui, contra praescriptum can. 1015, alienum subditum sine legitimis 
litteris dimissoriis ordinavit, prohibetur per annum ordinem conferre.  Qui vero ordinationem 
recepit, est ipso facto a recepto ordine suspensus.
 
Can. 1384 - Qui, praeter casus, de quibus in cann. 1378-1383, sacerdotale munus vel aliud 
sacrum ministerium illegitime exsequitur, iusta poena puniri potest.
 
Can. 1385 - Qui quaestum illegitime facit ex Missae stipe, censura vel alia iusta poena 
puniatur.
 
Can. 1386 - Qui quidvis donat vel pollicetur ut quis, munus in Ecclesia exercens, illegitime 
quid agat vel omittat, iusta poena puniatur; item qui ea dona vel pollicitationes acceptat.
 
Can. 1387 - Sacerdos, qui in actu vel occasione vel praetextu confessionis paenitentem ad 
peccatum contra sextum Decalogi praeceptum sollicitat, pro delicti gravitate, suspensione, 
prohibitionibus, privationibus puniatur, et in casibus gravioribus dimittatur e statu clericali.
 
 
 
Can. 1388 - § 1.  Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violat, in 
excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae reservatam incurrit; qui vero indirecte 
tantum, pro delicti gravitate puniatur.  
§ 2.  Interpres aliique, de quibus in can. 983, § 2, qui secretum violant, iusta poena 
puniantur, non exclusa excommunicatione.
 
Can. 1389 - § 1.  Ecclesiastica potestate vel munere abutens pro actus vel omissionis 
gravitate puniatur, non exclusa officii privatione, nisi in eum abusum iam poena sit lege vel 
praecepto constituta.  
§ 2.  Qui vero, ex culpabili neglegentia, ecclesiasticae potestatis vel ministerii vel muneris 
actum illegitime cum damno alieno ponit vel omittit, iusta poena puniatur.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License