Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LXXII De Zelo bono, quem debent habere Monachi
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXXII De Zelo bono, quem debent habere Monachi

[1] Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, [2] ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.

[3] Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, [4] id est ut honore se invicem praeveniant, [5] infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, [6] oboedientiam sibi certatim impendant; [7] nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; [8] caritatem fraternitatis caste impendant,
[9] amore Deum timeant,
[10] abbatem suum sincera et humili caritate diligant,
[11] Christo omnino nihil praeponant, [12] qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License