Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XVI Qualiter divina Opera per diem agantur
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVI Qualiter divina Opera per diem agantur

[1] Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. [2] Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, [3] quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. [4] Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi.

[5] Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License