Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LV De Vestimentis et calceamentis Fratrum
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput LV De Vestimentis et calceamentis Fratrum

[1] Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur, [2] quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. [3] Haec ergo consideratio penes abbatem est. [4] Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam – [5] cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam – [6] et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.

[7] De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit.

[8] Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.

[9] Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. [10] Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; [11] iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. [12] Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum.

[13] Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae revertentes lota ibi restituant. [14] Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.

[15] Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.

[16] Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur; [17] et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. [18] Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria, [19] id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio.

[20] A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. [21] Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem invidentium; [22] in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License