[44] Nam de ornanda instruendaque urbe, item de
tuendo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat: in primis
Martis templum, quantum nusquam esset, extruere repleto et conplanato lacu, in
quo naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque summae magnitudinis Tarpeio
monti accubans; ius ciuile ad certum modum redigere atque ex immensa diffusaque
legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros;
bibliothecas Graecas Latinasque quas maximas posset publicare data Marco
Varroni cura comparandarum ac digerendarum; siccare Pomptinas paludes; emittere
Fucinum lacum; uiam munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque;
perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pontum et Thraciam effuderant, coercere;
mox Parthis inferre bellum per Armeniam minorem nec nisi ante expertos adgredi
proelio. Talia agentem atque meditantem mors praeuenit. de qua prius quam
dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad
ciuilia et bellica eius studia pertineant, non alienum erit summatim exponere.
|