[52] Dilexit et reginas, inter quas Eunoen
Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso
scripsit; sed maxime Cleopatram, cum qua et conuiuia in primam lucem saepe
protraxit et eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit,
nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis
honoribus praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare nomine suo
passus est. quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et
incessu tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmauit, quae
scire C. Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius,
quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse
Caesaris filium, quem Cleopatra dicat. Heluius Cinna tr. pl. plerisque
confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre
iussisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et
quot uellet ducere liceret. at ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et
adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum
uirum et omnium uirorum mulierem appellat.
|