[55] Eloquentia militarique re aut aequauit
praestantissimorum gloriam aut excessit. post accusationem Dolabellae haud
dubie principibus patronis adnumeratus est. certe Cicero ad Brutum oratores
enumerans negat se uidere, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem,
splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem
dicendi tenere; et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: 'quid? oratorem
quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior
aut crebrior? quis uerbis aut ornatior aut elegantior?' genus eloquentiae dum
taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex
oratione, quae inscribitur 'pro Sardis,' ad uerbum nonnulla transtulit in
diuinationem suam. pronuntiasse autem dicitur uoce acuta, ardenti motu
gestuque, non sine uenustate. orationes aliquas reliquit, inter quas temere
quaedam feruntur. 'pro Quinto Metello' non immerito Augustus existimat magis ab
actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam; nam
in quibusdam exemplaribus inuenio ne inscriptam quidem 'pro Metello,' sed 'quam
scripsit Metello,' cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque aduersus
communium obtrectatorum criminationes purgantis. 'apud milites' quoque 'in
Hispania' idem Augustus uix ipsius putat, quae tamen duplex fertur: una quasi
priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem
contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.
|