[49] Ex militaribus copiis legiones et auxilia provinciatim
distribuit, classem Miseni et alteram Ravennae ad tutelam Superi et Inferi
maris conlocavit, ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam
adlegit dimissa Calagurritanorum manu, quam usque ad devictum Antonium, item
Germanorum, quam usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat.
Neque tamen umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque
sine castris, reliquas in hiberna et aestiva circa finitima oppida dimittere
assuerat. Quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum
praemiorumque formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus
militiae et commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem
sollicitari ad res novas possent. Utque perpetuo ac sine difficultate sumptus
ad tuendos eos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum vectigalibus
novis constituit. Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset,
quid in provincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis per
militaris vias, dehinc vehicula disposuit. Commodius id visum est, ut qui a
loco idem perferunt litteras, interrogari guoque, si quid res exigant, possint.
|