Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Svetonius Tranquillus
Vitae Caesarum

IntraText CT - Text

  • VITA TIBERI
    • 20
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[20] A Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. Ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit. Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus es[se]t euadere. prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit. Dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License