[52] Filiorum
neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit,
alterius uitiis infensus. Nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat.
Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad
negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium
legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria,
irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem
amisissent. Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro
superuacuis eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p.
increparet. Quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem
inconsulto se adisset, questus est in senatu. Etiam causa mortis fuisse ei per
Cn. Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam
mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant [ . . . . . . ] quae multifariam
inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: "Redde
Germanicum!" Quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac
liberis Germanici crudelem in modum afflictis.
|