Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Svetonius Tranquillus
Vitae Caesarum

IntraText CT - Text

  • VITA TIBERI
    • 59
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[59] Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala:

Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
     dispeream, si te mater amare potest.
Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum;
     omnia si quaeras, et Rhodus exilium est.
Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar:
     incolumi nam te ferrea semper erunt.
Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:
     tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum.
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam
     et Marium, si uis, aspice, sed reducem,
Nec non Antoni ciuilia bella mouentis
     non semel infectas aspice caede manus,
Et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo,
     ad regnum quisquis uenit ab exilio.

Quae primo, quasi ab impatientibus remedi[or]um ac non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque identidem: "Oderint, dum probent." Dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License