[16]
Spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe
submouit. Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri scripta senatus
consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando
maxime sua interesset ut facta quaeque posteris tradantur. rationes imperii ab
Augusto proponi solitas sed a Tiberio intermissas publicauit magistratibus
liberam iuris dictionem et sine sui appellatione concessit. Equites R. seuere
curioseque nec sine moderatione recognouit, palam adempto equo quibus aut probri
aliquid aut ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus
modo in recitatione praeteritis ut leuior labor iudicantibus foret, ad quattuor
prioris quintam decuriam addidit. temptauit et comitiorum more reuocato
suffragia populo reddere. Legata ex testamento Tiberi quamquam abolito, sed et
Iuliae Augustae, quod Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia
repraesentata persoluit. Ducentesimam auctionum Italiae remisit; multis
incendiorum damna suppleuit; ac si quibus regna restituit, adiecit et fructum
omnem uectigaliorum et reditum medii temporis, ut Antiocho Commageno sestertium
milies confiscatum. Quoque magis nullius non boni exempli fautor uideretur,
mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata grauissimis tormentis de
scelere patroni reticuisset. Quas ob res inter reliquos honores decretus est ei
clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium
ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato
laudes uirtutum eius canentibus. Decretum autem ut dies, quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut
argumentum rursus conditae urbis.
|