[25]
Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile
discernere. Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et
ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio
post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur.
Alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem:
"Noli uxorem meam premere," statimque e conuiuio abduxisse secum ac
proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.
Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione
auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euocauit ac perductam a
marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum
coitu. Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio
uiro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et
constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta
adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam. Uxorio nomine [non
prius] dignatus est quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se
eius et patrem infantis ex ea natae. Infantem autem, Iuliam Drusillam
appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio imposuit
alendamque et instituendam commendauit. Nec ullo firmiore indicio sui seminis
esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis
digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.
|