[50] Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi,
gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte
lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera. Quare
transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de causa
capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. Uultum uero natura horridum
ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem terrorem
ac formidinem. Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali
morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam
subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix posset.
mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu deque purgando
cerebro cogitauit. Creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem
medicamento, sed quod in furorem uerterit. Incitabatur insomnio maxime; neque
enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat ac ne iis quidem placida
quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras pelagi quondam
speciem conloquentem secum uidere uisus sit. Ideoque magna parte noctis
uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus
uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.
|