XXXIII.
Parricidia et caedes a Claudio exorsus est, cuius necis etsi non auctor, at
conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere venenum
is acceperat, quasi deorum cibum posthac proverbio Graeco conlaudare sit
solitus. Certe omnibus rerum verborumque contumeliis mortuum insectatus est,
modo stultitiae, modo saevitise arguens; nam et morari eum desisse inter
homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut
insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri nisi
humili levique maceria neglexit. Britannicum non minus aemulatione
vocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum
gratiam paterna memoria praevaleret, veneno adgressus est. Quod acceptum a
quadam Lucusta, venenariorum indice, cum opinione tardius cederet ventre modo
Britannici moto, accersitam mulierem sua manu verberavit arguens pro veneno
remedium dedisse, excusantique minus datum ad occultandam facinoris invidiam:
"Sane" inquit, "legem Iuliam timeo," coegitque se coram in
cubiculo quam posset velocissimum ac praesentaneum coquere. Deinde in haedo
expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum
porcello obiecit; quo statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti
secum Britannico imperavit. Et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali
morbo ex consuetudine correptum apud convivas ementitus postero die raptim
inter maximos imbres tralaticio extulit funere. Lucustae pro navata opera
impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.
|