XXXIX. Accesserunt
tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius
autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae venerunt; clades
Britannica, qua duo praecipua oppida magna civium sociorumque caede direpta
sunt; ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque
Syria retenta. Mirum et vel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum
patientius quam maledicta et convicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem
quam qui se dictis aut carminibus lacessissent exstitisse. Multa Graece
Latineque proscripta aut vulgata sunt, sicut illa "Nerwn Oresths Alkmewn
mhtroktonos. "
"Neopshfon; Nerwn idian mhtera apekteine"
Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem ?
Sustulit hic matrem, sustulit
ille patrem.
Dum tendit citharam noster,
dum cornua Parthus,
Noster erit Pacan, ille Hecatebeletes.
Roma domus fiet; Veios migrate, Quirites,
Si non et Veios occupat ista domus.
Sed neque auctores requisivit et quosdam per indicem delatos ad senatum
adfici graviore poena prohibuit. Transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico
clara voce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret;
et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam
"ugiaine pater, ygiaine mhter"
Ita demonstraverat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi
Agrippinaeque significans, et novissima clausula
Orcus vobis ducit pedes
senatum gestu notarat. Histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam
urbe Italiaque summovit, vel contemptu omnis infimiae vel ne fatendo dolorem
irritaret ingenia.
|