XLIX. Tunc
uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis
eriperet, scrobem coram fieri imperavit dimensus ad corporis sui modulum,
componique simul, si qua invenirentur, frustra marmoris et aquam simul ac ligna
conferri curando mox cadaveri, flens ad singula atque identidem dictitans:
'Qualis artifex pereo!'. 2 Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos
praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more
maiorum, interrogavitque, quale id genus esset poenae; et cum comperisset nudi
hominis cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi, conterritus duos
pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus
condidit, causatus nondum adesse fatalem horam. 3 Ac modo Sporum hortabatur, ut
lamentari ac plangere inciperet, modo orabat, ut se aliquis ad mortem
capessendam exemplo iuvaret; interdum segnitiem suam his verbis increpabat:
'Vivo deformiter, turpiter - ou prepei Nerwni, ou prepei - nhfein dei en tois
toioutois - age egeire seauton'. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum eum
adtraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus: 'Ippwn m' wkupodwn amfi
ktupos ouata ballei' ferrum iugulo adegit iuvante Epaphrodito a libellis. 4
Semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad vulnus adposita in
auxilium se venisse simulanti non aliud respondit quam 'Sero' et 'Haec est
fides'. atque in ea voce defecit, exstantibus rigentibusque oculis usque ad
horrorem formidinemque visentium. Nihil prius aut magis a comitibus exegerat
quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus
cremaretur. Permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante vinculis
exsolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.
|