XV. Octavo
imperii mense desciverunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis
Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani
verba iurarunt. Ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac favorem, nihil
non publice privatimque nullo adhibito modo largitus est. Delectum quoque ea
condicione in urbe egit, ut voluntatis non modo missionem post victoriam, sed
etiam veteranorum iustaque militiae commoda polliceretur. Vrgenti deinde terra
marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu
opposuit, hinc Betriacenses copias et duces; atque ubique aut superatus aut
proditus, salutem sibi et milites sestertium a Flavio Sabino Vespasiani fratre
pepigit; statimque pro gradibus Palati apud frequentes milites, cedere se
imperio quod invitus recepisset professus, cunctis reclamantibus rem distulit
ac nocte interposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisque
cum lacrimis eadem illa, verum e libello testatus est. Rursus interpellante
milite ac populo et ne deficeret hortante omnesque operam suam certatim
pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flavianos nihil iam
metuentis vi subita in Capitolium compulit, succensoque templo Iovis Optimi
Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo
inter epulas. Non multo post paenitens facti et in alios culpam conferens,
vocata contione iuravit coegitque iurare et ceteros, nihil sibi antiquius
quiete publica fore. Tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde illo
recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis porrigens, nullo recipiente,
quasi in aede Concordiae positurus abscessit. Sed quibusdam adclamantibus ipsum
esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum affirmavit, verum etiam
Concordiae recipere cognomen; suasitque senatui, ut legatos cum virginibus
Vestalibus mitterent pacem aut certe tempus ad consultandum petituros.
|