VIII. Ius
diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra
ordinem; ambitiosas centumvirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se
perfusoriis assertionibus accommodarent, identidem admonuit; nummarios iudices
cum suo quemque consilio notavit. Auctor et tr. pl. fuit aedilem sordium
repetundarum accusandi iudicesque in eu a senatu petendi. Magistratibus quoque
urbicis provinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque
modestiores umquam neque iustiore extiterint; e quibus plerosque post illum
reos omnium criminum vidimus. Suscepta correctione morum, licentiam theatralem
promiscue in equitem spectandi inhibuit; scripta famosa vulgoque edita, quibus
primores viri ac feminae notabantur, abolevit, non sine auctorum ignominia;
quaestorium virum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, movit
senatu: probrosis feminis lecticae usum ademit iusque capiendi legata
hereditatesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae
adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo; quosdam ex utroque ordine
lege Scantinia condemnavit; incesta Vestalium virginum, a patre quoque suo et
fratre neglecta, varie ac severe coercuit, priora capitali supplicio,
posteriora more veteri.
Nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset
arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam virginem,
absolutam olim, dein longo intervallo repetitam atque convictam defodi
imperavit, stupratoresque virgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio viro;
cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet
professo, exilium indulsit. Ac ne qua religio deum impune contaminaretur,
monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iovis destinatis
filio exstruxerat, diruit per milites, ossaque et reliquias quae inerant mari
mersit.
|