IX. Inter
initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus
Virgilii versum:
Impia quam caesis gens est epulata iuvencis.
edicere destinarit, ne boves immolarentur. Cupiditatis quoque atque
avaritiae vix suspicionem ullam aut privatus umquam aut princeps aliquamdiu
dedit, immo e diverso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis
experimenta. Omnis circa se largissime prosecutus, nihil prius aut acrius
monuit quam ne quid sordide faceret. Relictas sibi hereditates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. Legatum
etiam ex testamento Rusci Caepionis, qui caverat ut quotannis ingredientibus
curiam senatoribus certam summam viritim praestate heres suus, irritum fecit.
Reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, universos
discrimine liberavit, nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut
accusatori qui causam non teneret exilium poena esset. Scribas quaestorios
negotiantes, ex consuetudine sed contra Clodiam legem, venia in praeteritum
donavit. Subsiciva, quae
divisis per veteranos agris carptim superfuerunt, veteribus possessoribus ut
usu capta concessit. Fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit,
ferebaturque vox eius: "princeps qui delatores non castigat,
irritat."
|