[28]
Nec minore studio reges atque prouincias per terrarum orbem adliciebat, aliis captiuorum
milia dono offerens, aliis citra senatus populique auctoritatem, quo uellent et
quotiens uellent, auxilia submittens, superque Italiae Galliarumque et
Hispaniarum, Asiae quoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus
exornans; donec, attonitis iam omnibus et quorsum illa tenderent reputantibus,
Marcus Claudius Marcellus consul edicto praefatus, de summa se re publica
acturum, rettulit ad senatum, ut ei succederetur ante tempus, quoniam bello
confecto pax esset ac dimitti deberet uictor exercitus; et ne absentis ratio
comitiis haberetur, quando nec plebi scito Pompeius postea abrogasset.
acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo
petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem,
ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem. nec
contentus Marcellus prouincias Caesari et priuilegium eripere, re[t]tulit
etiam, ut colonis, quos rogatione Vatinia Nouum Comum deduxisset, ciuitas
adimeretur, quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.
|