Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Stolo, Quod ad hanc formam naturalem pertinet, de eo non incommode Cato videtur dicere, cum scribit optimum agrum esse, qui sub radice montis situs sit et spectet ad meridianam caeli partem. Subicit Scrofa, De formae cultura hoc dico, quae specie fiant venustiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui habent arbusta, si sata sunt in quincuncem, propter ordines atque intervalla modica. Itaque maiores nostri ex arvo aeque magno male consito et minus multum et minus bonum faciebant vinum et frumentum, quod quae suo quicque loco sunt posita, ea minus loci occupant, et minus officit aliud alii ab sole ac luna et vento. Hoc licet coniectura videre ex aliquot rebus, ut nuces integras quas uno modio comprendere possis, quod putamina suo loco quaeque habet natura composita, cum easdem, si fregeris, vix sesquimodio concipere possis. Praeterea quae arbores in ordinem satae sunt, eas aequabiliter ex omnibus partibus sol ac luna coquunt. Quo fit ut uvae et oleae plures nascantur et ut celerius coquantur. Quas res duas sequuntur altera illa duo, ut plus reddant musti et olei et preti pluris.
Sequitur secundum illud, quali terra solum sit fundi, a qua parte vel maxime bonus aut non bonus appellatur. Refert enim, quae res in eo seri nascique et cuius modi possint: non enim eadem omnia in eodem agro recte possunt. Nam ut alius est ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de ceteris alius ad aliam rem. Itaque Cretae ad Cortyniam dicitur platanus esse, quae folia hieme non amittat, itemque in Cypro, ut Theophrastus ait, una, item Subari, qui nunc Thurii dicuntur, quercus simili esse natura, quae est in oppidi conspectu: item contra atque apud nos fieri ad Elephantinen, ut neque ficus neque vites amittant folia. Propter eandem causam multa sunt bifera, ut vitis apud mare Zmyrnae, malus in agro Consentino. Idem ostendit, quod in locis feris plura ferunt, in iis quae sunt culta meliora. Eadem de causa sunt quae non possunt vivere nisi in loco aquoso aut etiam aqua, et id discriminatim alia in lacubus, ut [h]arundines in Reatino, alia in fluminibus, ut in Epiro arbores alni, alia in mari, ut scribit Theophrastus palmas et squillas. In Gallia transalpina intus, ad Rhenum cum exercitum ducerem, aliquot regiones accessi, ubi nec vitis nec olea nec poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida fossicia creta, ubi salem nec fossicium nec maritimum haberent, sed ex quibusdam lignis combustis carbonibus salsis pro eo uterentur. Stolo, Cato quidem, inquit, gradatim praeponens alium alio agrum meliorem dicit esse in novem discriminibus, quod sit primus ubi vineae possint esse bono vino et multo, secundus ubi hortus inriguus, tertius ubi salicta, quartus ubi oliveta, quintus ubi pratum, sextus ubi campus frumentarius, septimus ubi caedua silva, octavus ubi arbustum, nonus ubi glandaria silva. Scrofa, Scio, inquit, scribere illum; sed de hoc non consentiunt omnes, quod alii dant primatum bonis pratis, ut ego, a quoantiqui prata parata appellarunt. Caesar Vopiscus, aedilicius causam cum ageret apud censores, campos Roseae Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica postridie non appareret propter herbam.

8. Contra vineam sunt qui putent sumptu fructum devorare. Refert, inquam, quod genus vineae sit, quod sunt multae species eius. Aliae enim humiles ac sine ridicis, ut in Hispania, aliae sublimes, quae appellantur iugatae, ut pleraeque in Italia. Cuius generis nomina duo, pedamenta et iuga. Quibus stat rectis vinea, dicuntur pedamenta; quae transversa iunguntur, iuga: ab eo quoque vineae iugatae. Iugorum genera fere quattuor, pertica, harundo, restes, vites: pertica, ut in Falerno, harundo, ut in Arpano, restes, ut in Brundisino, vites, ut in Mediolanensi. iugationis species duae, una derecta, ut in agro Canusino, altera conpluviata in longitudinem et latitudinem iugata, ut in Italia pleraeque. Haec ubi domo nascuntur, vinea non metuit sumptum; ubi multa e propinqua villa, non valde. Primum genus quod dixi maxime quaerit salicta, secundum harundineta, tertium iunceta aut eius generis rem aliquam, quartum arbusta, ubi traduces possint fieri vitium, ut Mediolanenses faciunt in arboribus, quas vocant opulos, Canusini in hardulatione in ficis. Pedamentum item fere quattuor generum: unum robustum, quod optimum solet afferri in vineam e querco ac iunipiro et vocatur ridica; alterum palus e pertica, meliore dura, quo diuturnior; quem cum infimum terra solvit, puter evertitur et fit solum summum: tertium, quod horum inopiae subsidio misit harundinetum. Inde enim aliquot colligatas libris demittunt in tubulos fictiles cum fundo pertuso, quas cuspides appellant, qua umor adventicius transire possit. Quartum est pedamentum nativum eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis vitibus vinea fit, quos traduces quidam rumpos appellant. Vineae altitudinis modus longitudo hominis, intervalla pedamentorum, qua boves iuncti arare possint. Ea minus sumptuosa vinea, quae sine iugo ministrat acratophoro vinum. Huius genera duo: unum, in quo terra cubilia praebet uvis, ut in Asia multis locis, quae saepe vulpibus et hominibus fit communis. Nec non si parit humus mures, minor fit vindemia, nisi totas vineas oppleris muscipulis, quod in insula Pandateria faciunt. Alterum genus vineti, ubi ea modo removetur a terra vitis, quae ostendit se adferre uvam. Sub eam, ubi nascitur uva, subiciuntur circiter bipedales e surculis furcillae, ne vindemia facta denique discat pendere in palma aut funiculo aut vinctu, quod antiqui vocabant cestum. Ibi dominus simul ac vidit occipitium vindemiatoris, furcillas reducit hibernatum in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti possit. Hac consuetudine in Italia utuntur Reatini. Haec ideo varietas maxime, quod terra cuius modi sit refert. Ubi enim natura umida, ibi altius vitis tollenda, quod in partu et alimonio vinum non ut in calice quaerit aquam, sed solem. Itaque ideo, ut arbitror, primum e vinea in arbores escendit vitis.

9. Terra, inquam, cuius modi sit refert et ad quam rem bona aut non bona sit. Ea tribus modis dicitur, communi et proprio et mixto. Communi, ut cum dicimus orbem terrae et terram Italiam aut quam aliam. In ea enim et lapis et harena et cetera eius generis sunt in nominando comprensa. Altero modo dicitur terra proprio nomine, quae nullo alio vocabulo neque cognomine adiecto appellatur. Tertio modo dicitur terra, quae est mixta, in qua seri potest quid et nasci, ut argillosa aut lapidosa, sic aliae, cum in hac species non minus sint multae quam in illa communi propter admixtiones. In illa enim cum sint dissimili vi ac potestate partes permultae, in quis lapis, marmor, rudus, harena, sabulo, argilla, rubrica, pulvis, creta, cinis, carbunculus, id est quae sole perferve ita fit, ut radices satorum comburat, ab iis quae proprio nomine dicitur terra, cum est admixta ex iis generibus aliqua re, dicitur aut cretosa * * * sic ab aliis generum discriminibus mixta. Horum varietatis ita genera haec, ut praeterea subtiliora sint alia, minimum in singula facie terna, quod alia terra est valde lapidosa, alia mediocriter, alia prope pura. Sic de aliis generibus reliquis admixtae terrae tres gradus ascendunt eosdem. Praeterea hae ipsae ternae species ternas in se habent alias, quod partim sunt umidiores, partim aridiores, partim mediocres. Neque non haec discrimina pertinent ad fructus vehementer. Itaque periti in loco umidiore far adoreum potius serunt quam triticum, contra in aridiore hordeum potius quam far, in mediocri utrumque. Praeterea etiam discrimina omnium horum generum subtiliora alia, ut in sabulosa terra, quod ibi refert sabulo albus sit an rubicundus, quod subalbus ad serendos surculos alienus, contra rubicundior appositus. Sic magna tria discrimina terrae, quod refert utrum sit macra an pinguis an mediocris, quod ad culturam pinguis fecundior ad multa, macra contra. Itaque in tenui, ut in Pupinia, neque arbores prolixae neque vites feraces, neque stramenta videre crassa possis neque ficum mariscam et arbores plerasque ac prata retorrida muscosa. Contra in agro pingui, ut in Etruria, licet videre et segetes fructuosas ac restibilis et arbores prolixas et omnia sine musco. In mediocri autem terra, ut in Tiburti, quo propius accedit ut non sit macra, quam ut sit ieiuna, eo ad omnes res commodior, quam si inclinabit ad illud quod deterius. Stolo, Non male, inquit, quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, natura quae non sit cineracia neve vehementer densa: ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia. Sed quod sequitur, tertium illut de modis dic.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License