Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. In villa facienda stabula ita, ut bubilia sint ibi, hieme quae possint esse caldiora. Fructus, ut est vinum et oleum, loco plano in cellis, item vasa vinaria et olearia potius faciendum; aridus, ut est faba et faenum, in tabulatis. Familia ubi versetur providendum, si fessi opere aut frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare. Vilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidve ferat, praesertim si ostiarius est nemo. In primis culina videnda ut sit admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. Faciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni in cohorte ut satis magna sint tecta, quibus caelum pluvium inimicum. Haec enim si intra clausum in consaepto et sub dio, furem modo non metuunt, adversus tempestatem nocentem non resistunt. Cohortes in fundo magno duae aptiores: una ut interdius conpluvium habeat lacum, ubi aqua saliat, qui intra stylobatas, cum velit, sit semipiscina. Boves enim ex arvo aestate reducti hic bibunt, hic perfunduntur, nec minus e pabulo cum redierunt anseres, sues, porci. In cohorte exteriore lacum esse oportet, ubi maceretur lupinum, item alia quae demissa in aquam ad usum aptiora fiunt. Cohors exterior crebro operta stramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit ministra fundo, ex ea quod evehatur. Secundum villam duo habere oportet stercilina aut unum bifariam divisum. Alteram enim partem fieri oportet novam, alteram veterem tolli in agrum, quod enim quam recens quod confracuit melius. Nec non stercilinum melius illud, cuius latera et summum virgis ac fronde vindicatum a sole. Non enim sucum, quem quaerit terra, solem ante exugere oportet. Itaque periti, qui possunt, ut eo aqua influat eo nomine faciunt (sic enim maxime retinetur sucus) in eoque quidam sellas familiaricas ponunt. Aedificium facere oportet, sub quod tectum totam fundi subicere possis messem, quod vocant quidam nubilarium. Id secundum aream faciendum, ubi triturus sis frumentum, magnitudine pro modo fundi, ex una parti apertum, et id ab area, quo et in tritura proruere facile possis et, si nubilare coepit, inde ut rursus celeriter reicere. Fenestras habere oportet ex ea parti, unde commodissime perflari possit. Fundanius, Fructuosior, inquit, est certe fundus propter aedificia, si potius ad anticorum diligentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificationem. Illi enim faciebant ad fructum rationem, hi faciunt ad libidines indomitas. Itaque illorum villae rusticae erant maioris preti quam urbanae, quae nunc sunt pleraque contra. Illic laudabatur villa, si habebat culinam rusticam bonam, praesepis laxas, cellam vinariam et oleariam ad modum agri aptam et pavimento proclivi in lacum, quod saepe, ubi conditum novum vinum, orcae in Hispania fervore musti ruptae neque non dolea in Italia. Item cetera ut essent in villa huiusce modi, quae cultura quaereret, providebant. Nunc contra villam urbanam quam maximam ac politissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac Luculli villis pessimo publico aedificatis certant. Quo hi laborant ut spectent sua aestiva triclinaria ad frigus orientis, hiberna ad solem occidentem, potius quam, ut antiqui, in quam partem cella vinaria aut olearia fenestras haberet, cum fructus in ea vinarius quaerat ad dolia aera frigidiorem, item olearia calidiorem. Item videre oportet, si est collis, nisi quid impedit, ut ibi potissimum ponatur villa.

14. Nunc de saeptis, quae tutandi causa fundi aut partis fiant, dicam. Earum tutelarum genera IIII, unum naturale, alterum agreste, tertium militare, quartum fabrile. Horum unum quodque species habet plures. Primum naturale saepimentum, quod opseri solet virgultis aut spinis, quod habet radices ac vivit, praetereuntis lascivi non metuet facem ardentem. Secunda saeps est agrestis e ligno, sed non vivit: fit aut palis statutis crebris et virgultis implicatis aut latis perforatis et per ea foramina traiectis longuris fere binis aut ternis aut ex arboribus truncis demissis in terram deinceps constitutis. Tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger. Sed fossa ita idonea, si omnem aquam, quae e caelo venit, recipere potest aut fastigium habet, ut exeat e fundo. Agger is bonus, qui intrinsecus iunctus fossa aut ita arduus, ut eum transcendere non sit facile. Hoc genus saepes fieri secundum vias publicas solent et secundum amnes. Ad viam Salariam in agro Crustumino videre licet locis aliquot coniunctos aggeres cum fossis, ne flumen agris noceat. Aggeres faciunt sine fossa: eos quidam vocant muros, ut in agro Retino. Quartum fabrile saepimentum est novissimum, maceria. Huius fere species quattuor, quod fiunt e lapide, ut in agro Tusculano, quod e lateribus coctilibus, ut in agro Gallico, quod e lateribus crudis, ut in agro Sabino, quod ex terra et lapillis compositis in formis, ut in Hispania et agro Tarentino.

15. Praeterea sine saeptis fines praedi satione arborum tutiores fiunt, ne familiae rixentur cum vicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. Serunt alii circum pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupressos, ut ego habui in Vesuvio, alii ulmos, ut multi habent in Crustumino: ubi id pote, ut ibi, quod est campus, nulla potior serenda, quod maxime fructuosa, quod et sustinet saepe ac cogit aliquot corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat ovibus ac bubus ac virgas praebet saepibus et foco ac furno. Scrofa, Igitur primum haec, quae dixi, quattuor videnda agricolae, de fundi forma, de terrae natura, de modo agri, de finibus tuendis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License