Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Relinquitur altera pars, quae est extra fundum, cuius appendices et vehementer pertinent ad culturam propter adfinitatem. Eius species totidem: si vicina regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportare expediat neque inde quae opus sunt adportare; tertium, si viae aut fluvii, qua portetur, aut non sunt aut idonei non sunt; quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut nostris agris prosit aut noceat. E quis quattuor quod est primum, refert infesta regio sit necne. Multos enim agros egregios colere non expedit propter latrocinia vicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope Oeliem, et in Hispania prope Lusitaniam. Quae vicinitatis invectos habent idoneos, quae ibi nascuntur ubi vendant, et illinc invectos opportunos quae in fundo opus sunt, propter ea fructuosa. Multi enim habent, in praediis quibus frumentum aut vinum aliudve quid desit, importandum; contra non pauci, quibus aliquid sit exportandum. Itaque sub urbe colere hortos late expedit, sic violaria ac rosaria, item multa quae urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi non sit quo deferri possit venale, non expediat colere. Item si ea oppida aut vici in vicinia aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint venire possint, ut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint importanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis. Itaque in hoc genus coloni potius anniversarios habent vicinos, quibus imperent, medicos, fullones, fabros, quam in villa suos habeant, quorum non numquam unius artificis mors tollit fundi fructum. Quam partem lati fundi divites domesticae copiae mandare solent. Si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et promum et unum, quem vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in vilicum animadvertatur. Quod potius ita praecipiendum fuit, nequis iniussu vilici exierit, neque vilicus iniussu domini longius, quam ut eodem die rediret, neque id crebrius, quam opus esset fundo. Eundem fundum fructuosiorem faciunt vecturae, si viae sunt, qua plaustra agi facile possint, aut flumina propinqua, qua navigari possit, quibus utrisque rebus evehi atque invehi ad multa praedia scimus. Refert etiam ad fundi fructus, quem ad modum vicinus in confinio consitum agrum habeat. Si enim ad limitem querquetum habet, non possis recte secundum eam silvam serere oleam, quod usque eo est contrarium natura, ut arbores non solum minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fundum se reclinent, ut vitis adsita ad holus facere solet. Ut quercus, sic iugulandes magnae et crebrae finitimae fundi oram faciunt sterilem.

17. De fundi quattuor partibus, quae cum solo haerent, et alteris quattuor, quae extra fundum sunt et ad culturam pertinent, dixi. Nunc dicam, agri quibus rebus colantur. Quas res alii dividunt in duas partes, in homines et adminicula hominum, sine quibus rebus colere non possunt; alii in tres partes, instrumenti genus vocale et semivocale et mutum, vocale, in quo sunt servi, semivocale, in quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra. Omnes agri coluntur hominibus servis aut liberis aut utrisque: liberis, aut cum ipsi colunt, ut plerique pauperculi cum sua progenie, aut mercennariis, cum conducticiis liberorum operis res maiores, ut vindemias ac faenisicia, administrant, iique quos obaerarios nostri vocitarunt et etiam nunc sunt in Asia atque Aegypto et in Illyrico complures. De quibus universis hoc dico, gravia loca utilius esse mercennariis colere quam servis, et in salubribus quoque locis opera rustica maiora, ut sunt in condendis fructibus vindemiae aut messis. De iis, cuius modi esse oporteat, Cassius scribit haec: operarios parandos esse, qui laborem ferre possint, ne minores annorum XXII et ad agri culturam dociles. Eam coniecturam fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et in eo eorum e noviciis requisitione, ad priorem dominum quid factitarint.
Mancipia esse oportere neque formidulosa neque animosa. Qui praesint esse oportere, qui litteris atque aliqua sint humanitate imbuti, frugi, aetate maiore quam operarios, quos dixi. Facilius enim iis quam qui minore natu sunt dicto audientes. Praeterea potissimum eos praeesse oportere, qui periti sint rerum rusticarum. Non solum enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitetur et ut animadvertat eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet. Neque illis concedendum ita imperare, ut verberibus coerceant potius quam verbis, si modo idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandos esse: ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri. Praefectos alacriores faciendum praemiis dandaque opera ut habeant peculium et coniunctas conservas, e quibus habeant filios. Eo enim fiunt firmiores ac coniunctiores fundo. Itaque propter has cognationes Epiroticae familiae sunt inlustriores ac cariores. Inliciendam voluntatem praefectorum honore aliquo habendo, et de operariis qui praestabunt alios, communicandum quoque cum his, quae facienda sint opera, quod, ita cum fit, minus se putant despici atque aliquo numero haberi a domino. Studiosiores ad opus fieri liberalius tractando aut cibariis aut vestitu largiore aut remissione operis concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat, huiusce modi rerum aliis, ut quibus quid gravius sit imperatum aut animadversum qui, consolando eorum restituat voluntatem ac benevolentiam in dominum.

18. De familia Cato derigit ad duas metas, ad certum modum agri et genus sationis, scribens de olivetis et vineis ut duas formulas: unam, in qua praecipit, quo modo olivetum agri iugera CCXL instruere oporteat. Dicit enim in eo modo haec mancipia XIII habenda, vilicum, vilicam, operarios V, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I. Alteram formulam scribit de vinearum iugeribus C, ut dicat haberi oportere haec XV mancipia, vilicum, vilicam, operarios X, bubulcum, asinarium, subulcum. Saserna scribit satis esse ad iugera VIII hominem unum: ea debere eum confodere diebus XLV tametsi quaternis operis singula iugera possit; sed relinquere se operas XIII valetudini, tempestati, inertiae, indiligentiae. Horum neuter satis dilucide modulos reliquit nobis, quod Cato si voluit, debuit sic, ut pro portione ad maiorem fundum et minorem adderemus et demeremus. Praeterea extra familiam debuit dicere vilicum et vilicam. Neque enim, si minus CCXL iugera oliveti colas, non possis minus uno vilico habere, nec, si bis tanto ampliorem fundum aut eo plus colas, ideo duo vilici aut tres habendi. Fere operarii modo et bubulci pro portione addendi ad maioris modos fundorum, ii quoque, si similis est ager. Sin est ita dissimilis, ut arari non possit, quod sit confragosus atque arduis clivis, minus multi opus sunt boves et bubulci. Mitto illut, quod modum neque unum nec modicum proposuit CCXL iugerum (modicus enim centuria, et ea CC iugerum), e quo quom sexta pars sit ea XL, quae de CCXL demuntur, non video quem ad modum ex eius praecepto demam sextam partem et de XIII mancipiis, nihilo magis, si vilicum et vilicam removero, quem ad modum ex XI sextam partem demam. Quod autem ait in C iugeribus vinearum opus esse XV mancipia, siquis habebit centuriam, quae dimidium vineti, dimidium oliveti, sequetur ut duo vilicos et duas vilicas habeat, quod est deridiculum. Quare alia ratione modus mancipiorum generatim est animadvertendus et magis in hoc Saserna probandus, qui ait singula iugera quaternis operis uno operario ad conficiendum satis esse. Sed si hoc in Sasernae fundo in Gallia satis fuit, non continuo idem in agro Ligusco montano. Itaque de familiae magnitudine et reliquo instrumento commodissime scies quantam pares, si tria animadverteris diligenter: in vicinitate praedia cuius modi sint et quanta, et quot quaeque hominibus colantur, et quot additis operis aut demptis melius aut deterius habeas cultum. Bivium nobis enim ad culturam dedit natura, experientiam et imitationem. Antiquissimi agricolae temptando pleraque constituerunt, liberi eorum magnam partem imitando. Nos utrumque facere debemus, et imitari alios et aliter ut faciamus experientia temptare quaedam, sequentes non aleam, sed rationem aliquam: ut si altius repastinaverimus aut minus quam alii, quod momentum ea res habeat, ut fecerunt ii in sariendo iterum et tertio, et qui insitiones ficulnas ex verno tempore in aestivum contulerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License